BCCCAP00000000000000000001158
De oratione, extrema-unctione, et confessione 75 firmatur ex verbo JtQOO'>WAEoáofüo (Vg. (( inducat n), (( advocet, accersat, venire faciab presbyteros; videtur infirmus, uti impe– ditus, non per se id facere, sed per alios. In quo habetur ulterior determinatio subiecti: debet esse, vel fuisse compos sui, qui, con– scius sui status, petat vel desiderium quoquo modo ostendat, vel ostenderit utendi illo remedio spirituali, vel saltem constet eum . illi suscipiendo non esse contrarium, Unde tandem e:fficitur subiec– tum Extremae Unctionis esse infirmum gravem, qui usum rationis attigerit, et de cuius voluntate, saltem interpretativa, recipiendi Sacramentum constet: agitur autem de christiano, uti expresse significatur declaratione iv úµi:v (( in ~obis », aliquis inter vos, ( loquitur autem ad christianos), aliquod membrum communita– tis seu ecclesiae, cuius presbyteri statim commemorantur. Quid infirmo huic faciendum est ? 2) Mini s ter Un et ion is. Iacobus, non tam de cor– poris sanitate, quam de animae salute sollicitus, infirmos instruens, non eos mittit ad medicos, (sicut facit Sapiens, Eccli 38, r-15), sed presbyteros ecclesiae advocare commendat, qui (( ut ministri Christi et dispensatores mysteriorum Deh(I Cor 4, r), animae saluti impri– mis providebunt; quodsi huic saluti expedierit, et Domino sic placuerit, etiam. corporis sanitatem procurabunt. Isti presbyteri non dicuntur tales ratione aetatis ( 1 ), sed dignitatis, o:fficii et ·or– dinis; sunt nempe illi, qui hoc nomine veniunt in Act, et in Epp Pastoralibus et catholicis, sacerdotes ab apostolis vel episcopis ordinati, ut expresse declaravit Conc. Tridentinum (sess. XIV, can, 4: D B, 929). At, unusne an plures advocandi sunt ? Probabile quidem est hunc pluralem sensu proprio sumendum esse, quia Iacobus loquitur accommodate ad condiciones illius temporis, cum in parva commu– nitate omnes presbyteri loci ad infirmum invisendum invitabantur, et venientes orabant, implorantes Dei misericordiam super eum, licet unus tantum ex eis perageret actionem characteristicam huius ritus, unctionem. Igitur, si plures adsint, et venire possint, vo– centur. Haec praxis in ecclesia graeca retenta est, et usque hódie viget: septem presbyteri, vel si iste numerus haberi nequeat, sal– tei11 tres ad infirm11m ungend11m acc11rrm1t. ( 1 ) Ita S. Beda presbyteros intelligit seniores, prout opponuntur iu– nioribus (P. G. 93, 39).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz