BCCCAP00000000000000000001158
72 P. Theophilus ah Orbiso O. F. M. Cap. animo est JJ, et non potest quin gaudeat et laetitia gestiat. 'l1a1i.i..Étro Quid in hoc novo animi stq,tu facere debet christianus? « psallat )): exprimat laetitiam suam per cantum psalmorum, lau– dans Dei bonitatem, Eique suam prosperitatem gratus referens. Non est necesse sumere verbum de psalmis proprie dictis, quia in Novo Testamento 'ljJ<ÍAAeLv est fere synonymum cum q'.~etv = can– tare, vel cum E~oµo1i.oyefol'tm = confiteri, laudare; ideoque potest significare quemlibet modum laudandi. Deum, sive hoc fiat labiis <;antantibus sacros hymnos, sive solum corde (1). Quod si de can– tico psalmorum intelligatur, agitur de psalmis eucharisticis, Dei beneficia celebrantibus, quibus horno fidelis laetitia perfusus gra– tum animum suo Benefactoriosteúdere vult. Ceterum, vox, 'l( !á1i.1.ew , vi suae originis, (vertit hebr. zimmer = fidibus cecinit, chordas lyrae vel cytharae pulsando sonos eduxit), ·cantum et musica in– strumenta recolens, quáe in festis et diebus laetitiae adhiberi so– lent, valde apta erat ad exprimendum illum statum animi hilaris, cuius interna laetitia foras erumpit in cantica sacra et religiosa. Itaque semper orandum est, et quomodocumque animus ho– minis affectus sit, ad Deum iugiter est intentio ·dirigenda, ut cum ce dies mali sunt)) (Eph 5, r6), horno non deiciatur animo propter adversa quaeque, sed ce in patientia possideat animam suam JJ (Le zr, rg), et constantia servata, levamen tandem orando impe– tret; cum vero dies sunt boni, et abundat consolatio, ne in pros– peris se extollat horno, sed Deo bono id adscribat, Eique in hym– nis laetitiae gratias agat. Duos igitur animi status describit in hoc v. 13 Jacobus, docens pariter quomodo in utroque horno se gerere debeat: oret cum tris– tatur in adversis; psallat cum exsultat in prosperis. Unde non videtur probanda lectio quorumdam codicum latinorum, iuxta quam unica, non duplex, interrogatio et responsio habetur, unum dumtaxat statum animi describens; sic enim habent: « Tristatur aliquis vestrum ?: oret aequo animo et psallat ,, ( 2 ). De tristitia tantummodo sermo esset, ad quam depellendam oratio aequo seu pacato animo facta, et psalmis expressa, commendatur. S. Beda hanc lectionem sequi videtur, refert enim ad « tristatur », non solum prius verbum « oret », sed etiam alterum ce psallat », ac si solum de casu tristitiae ageretur: ce si. .. qualibet ( 1 ) Cfr. Eph 5, 19; Col 3, 16; I Cor r4, r5; Rom r5, 9. ( 2 ) Cfr. WoRDSWORTH-WHITE, ce Nov. Test. D.N. J. Christi latine . .. » ed. minor, Oxonii, rgr r
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz