BCCCAP00000000000000000001158

De oratione, extrema-unctione, et confessione 71 I. - De oratione V. 13: << Tristatur atiquis vestrum? oret: aequo animo est? psallat >>. Pro indole descriptiva, pathetica, qua Iacobi epístola in variis rerum hominumque statibus et conditionibus ad vivum depin– gendis excellit, .utitur hic quoque brevibus interrogationibus et responsionibus ter repetitis (vv 13. 14), quibus commendatio mai– orem proculdubio effectum in animo producit, quam si argumen– tum plano et expositivo modo exhiberetur; Quoad sensum autem sententiae istae aequivalent propositionibus condidonalibus. Distin- . guens itaque statum tristitiae et statum laetitiae, totam vitam humánam comprehendit, quae ínter adversa et prospera continuo fh1ctuans, modo tristis est, modo laeta. Si ergo tam in uno quam in altero horum statuum animi orandum est, (nam et « psallere n orare est), semper orandum est, siquidem necesse est ut horno semper alterutri horum affectuum subiaceat. Verbum graecum xaxo:n:a-ltsi:v est << mala pati )), << malis affligi)); latinus interpres, vertens << tristatur )), expressit potius effectum il– lorum malorum vel afflictionum, nempe, tristitiam, animi deiec– tionem. Monet igitur J acobus christianos: si quis vestrum malis huius vitae, undecumque tandem venientibus, affligitur, et tris– titia opprimitur, adeat per orationem Deum, moestorum consola– torem, qui serenitate vultus sui tristitiae nubilum dissipabit: :n:Qocreuxfo-ltro = oret; hoc verbum dicitur quidem de oratione in genere, hic tamen designat speciem orationis deprecatoriae, qua petitur liberatio a malis opprimentibus, ut excussa tristitia cor dilatetur gaudio. Huiusmodi oratio frequens in psalmis invenitur: aliquis in tribulatione positus sic orat Deum: << serenum praebe vultum tuum servo tuo)) (Ps n8, 135); << redde mihi laetitiam salu– tis tuae >> (Ps 50, 14); << extolle super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in cor meum, maiorem quam .cum abundant tri– tico et vino )) (Ps 4, 7 s) ; << Deus misereatur nostri ... , serenum prae– beat nobis vultum suum )> (Ps. 66, 2). Hac serenitate vultus divini super hominem afflictum et tristem fulgente, horno fit hilaris, prom– ptus ad agendum; omnia prospere ei cedunt, favor divinus mani– feste eum in omnibus comitatur: unde talis horno sv{tuµsi: << bono

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz