BCCCAP00000000000000000001158

De oratione, extrema-unctione, et confessione (Jac 5, 13-18) Cu.m oratio sit pars pietatis in Deum, unaque ex praecipuis eius manifestationibus, est ipsa quoque, sicut pietas,- ce utilis ad omnia » (1); ideoque nil mirum. si J acobus, qui iam bis per Epis. tolam orationis meminit ( 2 ), nunc ad :finem properans, instantius eam commendet, et eius ad omnia utilitatem celebret, quippe quae homini in quibuslibet vitae adiunctis constituto aptum .remediu.m praebeat. Quilibet oret 'tam pro semetipso (v. 13), quam pro aliis, · sive de corporis, sive praesertim de animae salute agitur (vv. 14. 16) :magna enim est virtus assiduae orationis, uti ostendit exemplu.m Eliae, oratione sua caelum daudentis et aperientis (vv. 17.18). In hoc contextu de commendatione assiduae orationis inse– ritur pericope magni momenti dogmatici, instructio videlicet de Unctione in:firmorum (vv 14.15),' quae est unum e Sacramentis a Christo institutis, et a beato Iacobo hic promulgatur. Mentio quo– que :fit Confessionis mutuae peccatorum (v. 16), de cuius natura, sacramentali vel minus, diu a scholasticis mediaevalibus ·discep- 1 tabatur, et usque nunc disceptatur. Hinc apparet praesentem pericopem magni esse momenti, propter varias disciplinas sacras cu.m quibus connexa est: spectat enim et moralem-asceticam, et theologiam sacramentariam, et historiam dogmatum atque historiam exegeseos: digna proinde est quae attenta con"ideratione perpendatur, et omni qua par ést diligentia exponatur. ( 1 ) I Tim 4, 8. ( 1 ) lac I, 5-7; 4, 2, 3).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz