BCCCAP00000000000000000001158

De oratione, extrema-unctione, et confessione IJI profert germina, nec arbores poma praebent >> ( 1 ). Sic terra Israel ex defectu pluviae .tam plene aruerat, ut non inveniretur herba in campis, iumentaque inedia int~rirent. Narrat auctor 3 Re 18, 3-6 dixisse Achab Abdiae, dispensatori domus suae: «Vade.;. ad universos fontes aquarum, et in cunetas valies, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus iu– menta intereant >l. Se.el magna illa calamitas publica, quae ob idololatriam regís et populi, per orationem ~liae inducta, trien– r,ium iam grassabatur, eodem propheta rurst1s orante cessavit; praeter expectationem·enim << ecce caeli contenebrati sunt, et nu– bes, et ventus, et facta est pluvia grandis » (3 Re 18, 45), quae renovavit faciem regionis, et terra, humore recuperato, ce dedit fruc– tum suum >> (Iac 5, 18), producens gramen iumentis, et herbam seu olera ac fructus in cibum hominis ( 2 ). Hoc classico exemplo ciare patebat virtus ac potentia ora– tionis hominis iusti coram Deo, et aptum erat ad inflammandum omrtes in amorem iustitiae et sanctitatis, quae tribuit efficaciam orationi. Est haec eadem doctrina Christi, promittentis apostolis: << Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcum– que volueritis, petetis, et fiet vobis >> (ª): id est, si mihi caritate adhaeseritis, et hoc praeceptorum meorum observatione ostende– ritis, itaque vere iusti appellari merueritis, quidquid petieritis, acci– pietis. Eodemque modo Ioannes in sua I Ep.: «Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, :fiduciam habemus ad Deum: et quidquid petierimus, accipiemus ab Eo: quoniam mandata Eius custodimus, et ea quae sunt placita coram Eo, facimus >> ( 4 ). P. THEOPHILUS AB ÜRBlSO 0. F. M. Cap. (1) Lev 26, 19.20. ( 2 ) Ps 103 (heb 104), 14. ( 3 ) lo 15, 7. ( 4 ) I lo 3, 21 s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz