BCCCAP00000000000000000001158
De oratione, extrema-unctione, et confessione 169 fert se Iacobus ad 3 Re 17-18, ubi Elias praedicit impío regi Achab longam siccitatem (17, 1), et post tres annos iterum praedicit ei imminentem et copiosam pluviam (18,1. 41-45), quam obtinet sua oratione (18, 42). Dicit Iacobus Eliam << oratione orasse )), JtQOCJEtJXfí · JtQOCJr¡'Ú;m:o; est imitatio noti idiotismi, quo infinitivus absolutus cum tempore finito eiusdem verbi ponitur ad intensiorem ideae expressionem: ídem est proinde ac « oravit ferventer, magna animi intentione )), eius oratio habuit proprietatem paulo antea (v 16) signatam participio EVEQyovµÉvr¡ . Haec intensitas et fervor ora– tionis eius potest q.educi ex habitu ccrporis et gestibus prophetae, qui « pronus in terram, posuit faciem suam ínter genua sua n (3 Re 18, 42). Hoc quidem pertinet ad alteram orationem, qua post triennalem siccitatem petebat pluviam; nam de oratione eius ad inducendam siccitatem non fit mentio explicita in textu libri Re– gum: sed quia obvium est eam fecisse, et potest videri indicata implicite in verbis quibus siccitatem regi annuntiavit: « Vivit Do– minus D0us Israel, "in cuius conspectu sto .... )); Iacobus, quod de altera explicite dicitur, de priore quoque iure praedicavit: « ora– tione oravit, ut non plueret sitper terram )), Haec ultima verba « su.: per terram >> leguntur in graeco non hic, sed postea, in impletione quae immediate subiungitur: « et non pluit bd tfíi;; yfíi;; )), et in– tellige « super terram Israel )). Quoad durationem siccitatis, « annos tres et menses sex >> (quae eadem datur Le 4, 25), Iacobus non congruit primo aspectu cum narratione libri Regum, quae loquitur quidem de annis in plurali (3 Re 17, 1), et de diebus multis, et de anno tertio (3 Re 18, 1); sex autem menses nullibi commemorantur. Illae tamen indicatio- . nes I,ibri Regum satis erant, ut ex eis oriretur computatio popu– laris 3 ½ annorum, cui, uti verae, Iesus (I,c 4, 25) et Iacobus (5,17) se accommodarunt. Iuxta axioma in chronologia bíblica recep– tum, « annus inceptus aestimatur ut plenus ll, vel ce pars anni va– let pro an110 integro l>, unus ex annis extremis illius triennii, sive primus sive tertius, (pro sesquianno subsequente aut praecedcnte), potest esse incompletus; ita ut 31 vel 32 menses satis sint ad iustificandam locutionem e< tres anuos et sex menses >):. nam in illa computatione decurrunt duo anni integri, plus sex menses, plus tinus alterve mensis primi vel tertii anni. Si Elias prohibuit primo_pluviam temporaneam, id est autttnnalem, sex menses sic– citati::; aestivae normalis iam pracesserant, et computantur in du– ratione totali, et tune annus tertius est tantum inceptus. Si au-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz