BCCCAP00000000000000000001158

De oratione, exfrenia-unctione, et confessione 167 enim in contextu, uti fecimus, consideratur, et ratio habetur modi quo in traditione exegetica intellectus est, reputabitur sufficiens, etsi non perspicuus nec certus ( 1 ). « E't orate pro inv1'cem ut salvemini )), gr. omoi; 1.afHjrn = ut curemini. Hoc ultimum pro multis indicium est hunc v I6 adhuc agere de infirmo, de quo in vv. 14.15, et tam confessionem quam ora– tionem ipsum respicere; ipse monetur confiteri peccata presby– teris, presbyteri autem debent invicem orare pro ipso, quin tamen excludatur oratio fidelium, quae vim accipit ab oratione liturgica presbyterorum, et cum ea cooperatur ad salutem infirmo procu– randam. Sed, sicut salus, quae per ritum unctionis verbo « salva– bit >> (v 15) promittitur, est praecipue ordinis spiritualis, ita haec quae ut scopus orationis presbyterorum et fidelium intenditur, eiusdem ordinis spiritualis credenda est. Verbum 1.ifo/Jai., quod primario sensu dicit curationem rnorborum corporalium, (unde iat– pói; = rnedicus), saepe usu venit in S. Scriptura V. et N. Ti sensu translato de curatione a morbis spiritualibus ( 2 ), de sanatione a plagis animae, a vulneribus conscientiae; qui sensus in hoc loco optime convenire ex dicti.s videtur (3). Et hoc obtinet, sive confes– sio v. 16 a :fiat presbyteris et intelligatur sacrarnentalis, sive fiat fratribus: oratio haec est quasi responsum presbyterorum sive fratrurn confessionern audientiurn, ad sanitatern anirnae, cuius plagas aperuit, fratri irnpetrandam. Utque eos ad orandum pro invicem alliciat, ostendit potentiam orationis, tum propositione generali, asyndetice introducta (v. 16c), tum exemplo biblico ex historia Eliae desumpto (vv. 17. 18). v 16c; << Multum eni·m valet deprecatio iusti assidua >>. Particu– lae << enim n nihil in gr. textu respondet; bene autem ad sensum latinus interpres supplet, vnlt enim Iacobus rationem reddere cur sit orandum, quia videlicet oratio iusti multum valet. Vox Mr¡aLi; deprecatio, (quae communiter in Vg redditur << obsecratio ))), ( 1 ) Dicit bene Chaine: « J acques fait allusion a la pratique liturgique, mais ne précise pas sa pensée. Le texte, ainsi interpreté, renferme bien le sens sacramente!, mais ce sens n'est pas explicitement affirmé », (L'Épi– tre de S. Jacques, pag. 131, inh. l.. París, 1927). ( 2 ) Cfr. Is 57, 18 s = Le 4, rS; Deut 30, 3; Is 6, ro; Mt 13, 15, et paral.; I Pe 2, 24; ( 3 ) Notare iuvat interpretem latinum, communiter vertentem tiio{hu per «sanare», hic illud reddere per «salvare», quasi innuere velit non tam de corporis quam de animae salute agi.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz