BCCCAP00000000000000000001158
166 P. Theophilus ah Orbiso O. F. M. Cap. S. Thomas, qui sensum sacramentalem tenet, obiectiorti ex hoc pro– nomine « alterutrum » desumptae, et ex defectu mentionis sacerdotis in Iac 5, 19, respondet: « Iacobus loquitur ex praesuppositione divinae ins– titutionis; et quia divinitus institutio praecesserat (lo 20, 23) de confes– sione sacerdotibus facienda, ideo intelligendum est quod Iacobus sacerdo– tibus confessionem esse faciendam monuit » (1). Etiam Conc. Tridentinum, de Sacramento Poenitentiae agens ( 2 ), inter alios textus, non quidem cita– tos, sed indicatos, nostrum quoque adnotat,. quin tamen eius sensum de– :finiat. S. Robertus Bellarmino (De poenitentia), B. Paes, (Ep. Iac., in h. l.), Palmieri (De Poenitentia), Mgr. Ruch ( 3 ), Adhémar d'Alés, ( 4 ), Belser (Iakobusepistel, in h. l.), alii, putant Iacobum loqui de confessione sacramentali. Contextus quidem huic sententiae favet, etsi verba ipsa, qua– dantenus ambigua et indeterminata, permitttmt etiam alteram in– terpretationem de confessione mutua inter fratres, eo vel magis quod sequitur commendatio mutuae orationis: ·«et orate pro in– vicem ». ('). Haec indeterminatio forsitan petenda est ex statu embryonali disciplinae poenitentialis illius temporis, quae simul cu.m. sacramento a Christo instituto, retinebat piam praxim ex– omologeseos apud iudaeos in usu. Iacobus utramque volens commen– dare, utitur forsitan deliberate verbis ambiguis. Ideo iure haberi potest hic locus in suo contextu ut valde probabilis de confessione sacramentali scriptus. Nollem tamen eum dicere, ut facit Belser, « locu.m. classicum >> pro demonstratione Sacramenti Poenitentiae ( 6 ). Sed neque illum vellem minus aestimare, et penitus seponere ut insufficientem ad attestandam confessioneni sacramentalem ( 7 ): si (1) Summ. Theol. Suppl., q. 8, ad I: ex iisdem tamen verbis.Iac 5,16 deducit Angelicus, discretionem de qua loquitur Beda -secutus, licere ve– nialium confessionem facere laico: (ibid., art 3, ad sed contra). ( 2 ) Sess. XIV, cap. 5: (Denz. Banw., 809). ( 3 ) Dict de Th Cath, V, 1907 ss. ( 4 ) Suppi. Dict. de la Bibl, s. v. Extreme Onction, III, 266 ss. Cfr. de tota quaestione in utramque partem agitata AMEDEUS a ZEDEI,GEM (TEE'tAERT), O. F. M. Cap., « La Confession aux laiques » dans l'Église latine depuis le VIII iusqu'au XIV siecle, Paris, 1926. ( 6) Et hinc videtur enata praxis tum confessionis liturgicae (per Contfiteor Deo ... , ante Missam aliisve in occasionibus recitatum), tum cortfessionis monasticae, per publicam coram Superiore et confratribus culparum accusationem, et orationi aliorum commendationem. ( 6 ) « Es liegt somit ein " locus classicus " zum Erweis des Bussakra- mentes vor » (pag. 198). · (7) Ita agit Bardenhewer, qui dicit: « Ein sakramentales Bekennt– nis ist an keiner Stelle ausreichend bezeugt » (pag 154).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz