BCCCAP00000000000000000001158
De oratione, extrema-unctione, et confessione a Domino acceperunt ( 1 ). S. Augustinus textum Iac 5, 16 citat in eodem sensu ac lo 13, 15 ubi Iesus dicit apostolis: « et vos debetis alter alterius lavare pedes », quod explicat de mutua condonatione iniuriarum et quere– larum (Col 3, 13). « Audiamus Apostolum Iacobum hoc ipsum evidentis– sime praecipientem et dicentem: " Confitemini invicem delicta vestra, et orate pro vobis "; in hoc sensu, observat Hypponensis, potest frater fra– trem a delicti contagione mundare, si confessi invicem delicta nostra, oremus pro nobis » ( 2 ). Card. Caietanus excludit explicite ab hoc dicto Iacobi sensum confessionis sacramentalis, et dicit agi « de confessione qua mutuo fatemur nos peccatores, ut oretur pro nobis, et de confessione bine et inde erratorum, pro mutua placatione et reconciliatione" ( 3 ). Multi tamen catholici auctores, tum antiqui tum moderni, textum hunc de confessione sacramentali, saltem obscure, agere putant. Ita sane videtur; nam subiungitur immediate post comme– morationem presbyterorum (v. L:J.), et remissionem peccatorum (v. 15): confessio in tali contextu introducta videtur esse sacra– mentalis. Nec obstat quod dicitur, « confi.temini alterutrum )) (&Hrí– Áoti;); hoc enim non semper indicat reciprocitatem, sed etiam interdum dicitur de actionibus unius erga alterum, .quin actio reciproca supponatur. Sic, cum Eph 5, 21 dicit Paulus: « Subiecti invicem = aAÁ'~ÁoLi;, in timore Christi )), non omnium promiscue mutuam subiectionem imponit, sed inferiorum erga superiores, ux– orum erga viros, filiorum erga parentes, servorum erga dominos ('). Unde « confitemini alterutrum peccata ... )), non statim de reci– proca confessione sumendum est, sed pro subiecta materia poterit referri ad confessionem factam ministris sacris; qui ad eam susci– piendam sunt deputati. Illud pronomen aAAiÍAoLi; vult tantum · dicere, ,quod homines debent confiteri hominibus, et non tantum Deo: nam potestas remittendi peccata data est a Deo. (cuí soli · propria est), hominibus ab Eo electis, nempe presbyteris, ut eis alii homines, quibus peccata remittant, confiteant~r. Ceterum vis reciproca pronominis aAAríAoti; servatur in confessione presby– terorum ínter se. ( 1 ) Sic Beda ad Iac 5, 16: « In hac sententia illa d~bet esse discretio, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus confiteamur, eo– rumque cotidiana credamus oratione salvari. Porro gravioris leprae im– munditiam iuxta legem sacerdoti (i) pandamus, atque ad eius arbitrium qualiter et quanto tempore iusserit, puri:ficari curemus » (M. L. 93,40). ( 2 ) Tract. 58 in Jo., (M. L. 35, 1749 s). ( 3 ) Notae in Ep. S. Iac., in h. l.; Lyon 1639. ( 4 ) Cfr. eodem sensu I Pe 4, 9; Rom 15, 7; alibí.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz