BCCCAP00000000000000000001158

82 P. Theophilus ab Orbiso O. F. M. Cap. ctionem dicuntur remittenda, non esse vere peccata, sed reli– quias peccatorum, puta affectus vel inclinationes ad malum, vel reatum poenae, etc. Potuit enim Christus, praefer haec media pec– catis delendis ordinata, aliud eidem :fini destinatum providere, quo horno in fine vitae constitutus, facilius posset omnibus debitis suis adhuc forte remanentibus satisfacere, et sic tutius finem suum ulti– mum consequi. Id de facto praestitisse Christum dedarat et do– cet Conc. Tridentinum, dicens: « .•• Clementissimus Redemptor noster ... , quemadmodum auxilia maxima in sacramentis aliis praeparavit, quibus christiani conservare se integros, dum vive– rent, ab omni graviore spiritus incommodo possint; ita extremae unctionis Sacramento finem vitae tamquam :firmissimo quodam praesidio munivit )) ( 1 ). Item docet, gratiam Spiritus Sancti, qua in hoc Sacramento anima aegrotantis inungitur, delicta si quae sint adhuc expianda, et peccati reliquias abstergere )) ( 2 ). Unde colligitur quam sit salutare, ac minime negligendui:n, hoc Sacra– mentum, quod Redemptor amantissimus christianis quasi ulti– mam salutis tabulam providit. Nec minuitur excellentia extremae unctionis eo quod remissio pecca– torum sit efféctus communis omnium sacramentorum: nam alia sacra– menta, (praeter baptismum et poenítentiam), id faciunt índfrecte et per accidens, quatenus infusio gratiae supponit remotionem peccati; hoc vero sacramentum id facit directe et per se, ex sua institutione; nam absolnte enuntiatur effectus, « remittetur ", venia infirmo concedetur, si ea indi– geat. Non dícitur· quomodo id fiat, ( ex opere opernto, vel operantis); sed satis e contextu apparet, effectus qui praedicantur (salvabit, alleviabit, remittetur), non adeo dispositionibus ·suscipientis vel ministrantis attri– bui, quam ipsi ritui, qvem presbyteri in nomine Domini super infirmum perficiunt. P. THEOPHILUS ab ÜRBISO 0. F. M. Cap. (continuabitur)

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz