BCCCAP00000000000000000001158

De oratione, extrema-unctione, et confessione 81 Sacramenti, sed secundarius, et proinde subordinatus príncipali: << si, et inquantum saluti ariimae expediat » ( 1 ) • .Haec explicatio videtur conformior modo loquendi Concilii Tridentini, quod, citato textu Iacobi 5, 15 dicit in quo consistat !}la salus et alleviatio infirmi per unction,em producta: hoc Sacra– mentum - inquit- « aegroti animam alleviat et confirmat, mag~ nam in eo µivinae misericordiae :fiduciam excitando, qua infirmus sublevatus, et morbi incommoda ac labores 1evius fert, et tenta– tionibus daemonis. facilius resistit, et sanitatem corporis interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur » (ª). « Et si in peccatis sit, remittentur ei )>: hoc ita est ex gr. ver– tendum: .« quod si peccata fecerit (=commiserit), remittetur ei », &q:,e{}~oetm, impersonaliter, « fiet ei remissio » .. Coristructio hypo– thetica. suppónit posse dari casus in quibus infirmus non habeat peccata quae remittantur per Unctionem. Auctor noster non parti– cipat de opinione communi, qua falso putabatur infirmitates esse semper poenain peccati (ª). Unde idea Auctoris non est ea quam Ropesei tribuit: « si propter pec~ata contraxerit illam infirmita– tem, remittentur ei per Unctionem illa peccata, quae fuerunt causa morbi, non alia >> ('). Locutio Iacobi, << si in peccatis sit », est generalis, neo restringenda ad aliquam classem peccatorum. Quaelibet peccata, sive mortalia sive venialia in.firmus commi– serit, et actu habeat, nondum per alia Sacramenta, vel aliis modis, remissa, per Unctionem extremam remittuntur, et quoad culpam, et quoad poenam, supposita in infirmo debita disposi– tione_. Verum est venialia posse multis mediis deleri, et morta– libus delendis esse duo Sacramenta provisa, tiempe baptismum et poenitentiam, sed hinc non licet arguere, peccata quae per Un- ( 1 ) Cfr. M. MEINERTZ, << Die Krankensalbung in Jak 5, 14.15 »; (Bibl Zeitsch., 20 (1932), 23-36). Examinatis omnibus et singulis vocibus huius textus, praesertim vero verba ocócm et EYEQet in contextu proximo et remoto, concludit e:ffectú.s Unctionis hic descriptos, esse ordinis spiritúa– lis; salutem. vero corporis esse velut redundantiam salutis animae. , (ª) Sess. XIV, éap. 2, (D. B. 909). ( 8 ) Cfr. Jo 9, 1-3; et in libro Iob, passim. (') This seems to refer not to general forgiveness, but to the spe– cial sins in question, sins wich have occasioiled the sickness ». (A crit. and exeg. Comm. on the Ep o/ St James». Edinburgh, 1948, 2a edit., pag. 308 s).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz