BCCCAP00000000000000000001158

De oratione, extrema-unctione, et confessione 79 vabit infirmum . .. ». Totus ritus per unam eius partero synecdochice e:x;primitur, nempe per eius formam, quae dicitur « oratio fidei », iµ est, facta cum fide, profecta ex fide; haec autem fides semper conÜtatur orationem Ecclesiae, quae hic intelligitur, nam fit a presbytero, quatenus ést minister Ecclesiae, eamque repraesentans; ideo « oratio fidei » est oratio liturgica Ecclesiae, cuius fides num– quam deficere potest ( 1 ). « Salvabit infirmum ... >> Circa huius et sequentis verbi « al– leviabit >> sensum auctores non concordant, sintne sumenda de sanítate corporali, an spirituali. Quidam, ut Belser, Ropes, Bar– denhewer, Chaine, explicant utrumque verbum de salute corporis; alii ut De Ambroggi, Adhémar d'Alés, sumunt primum verbum crrot-sL de salute animae, alterum vero syeQei: de sanatione corporis; Estius e contrario explicat primum verbum de corporis, alterum de. animae salute; tandem Paes, Meinertz, alii, intelligunt utrum– que de salute spirituali. Nemo tameh eorum intertdit asserere unum e:ffectum cum exclusione alterius; imo, fautores sensus materialis monent subintelligendam esse, mente aliquam cortditionem, v. gr. si aetemae saluti ihfirmi expediat. Unde iuxta omnium sententiam e:ffectU:s principalis unctionis est ordinis spiritualis, cui sanitas cor– poris, ut effectus ah hypothesi pendens, subordinatur. Sensus qui– dem obvius videtur favere priori sententiae de sanitate corporis, nam agitur a.e infirmo, cui naturale est ut promittatur sanatio; cui indicandae apti termini seliguntur, « salvabit », << alleviabit ( 2 ): (1) DE AMBROGGI sumit " :6.dei » tamquam genitiv. subiectivum, ut synonymum «ecclesiae », quae per fi.dem personifi.catur; sicut Rom 1, 17 coll. Rom 3, 22 (Le Epp. cattolicke, in h. l.). (ª) Hoc verbum << alleviare >> occurrit adhuc ter in Vg., Ion, 1, 5; Act 27, 38 (de navi, periclitante, cuius pondus, onere deposito, levius fi.t), et Is 9, 1 ubi "alleviata est », opponitur << aggravata est >J:.sed tantum in nostro loco (Iac 5, 15) "alleviare » ·vertit gr. eyFLQELv, quod, dictum de infirmo, vertitur alibí per <<elevare» (Me 1, 31), « allevare"» (Act. 3, 7): aliqui codd. habent etiam Iac 5, 15 altevabit; et hanc putat Bardenhewer fuisse formam originalem, dum 'alleviabit dicit esse v:erbum admodum suspectum, et dare ansam. confusioni, dum quod dicitur de sanitate cor– poris (ayeeei = eriget, suscitabit), ad animae salutem (alleviabit) trans– fertur. ·Estius autem verisimile habet primum translatorem posuisse alle– viabit, vocabulum, minus quidem latinuni, illo tamen saeculo receptum apud ecclesiasticos scriptores, pro e< levare», «exonerare»; et ad animum relatum, «dolorem mitigare », gravatum animum reddere leviorem ».

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz