BCCCAP00000000000000000001158

P. Theophilus ab Orbiso O. F. M. Cap. applicent, vel utcumque corporis sanitatem aegro restituant, sed ut saluti animae eius provideant pe.r ritum sacrum, -cuius sunt ministti, quique exprimitur verbis: « orent super eum ungentes eum oleo ». Participium aor. aA.a(,¡mvrn; non est vertendum « post– quam unxerint )), ac si unctio praecederet orationem; sed exprimit actionem simultaneam cum verbo principali « orent JJ, quod etiam in aor. ponitur, Ji:Qoaw~áaOroaav. Unctio igittir est una cum ora– tione facienda: « orent ungentes, id est, simul ac ingunt )); ita ut utrumque, et oratio et unctio, in unicam actionem coalescant. 4) In s ti tu ti o Ch ri s ti . Haec actio fiat vel ponatur « in nomine Domini ))' ev úp ovóµa-n -rov xuQCou ( 1 ): huius formulae sensus esse potest, << auctoritate et mandato Christi i, nam ipse designatur genit. toi:í xugCou, vel « cum invocatione nominis Iesu éhristi )). S"d certe hac declaratione « in nomine Domini J>, ritus unctionis infirmorum connectitur éum Christo, famquam eius auctore et ínsti– tutore, a quo suam vim et efficaciam haurit (2). Haec ve:i:ba non sunt referenda ad vocem proxime praecedentem, « oleo )), uti facit S. Be– da, qui explicat sic: « oleum quo infirmus ungitur, sit benedictum in nomine Domini, id est, per invocationem nominis Domini ab Episcopo factam )) (in h. l.): sed afficiunt verbum ce ungent"s >J, et etiam verbum principale << orent », ita ut tota illa actio presbyte– rorum, quae orationem et unctionem complectitur, declaretur actio religiosa, non profana vel simpliciter medicinalis: totum fit a pre– sbytero « in nomine Domini )), tamquam in persona Christi, et ut Eius ministro (ª). 5) Effectus Unctionis. In,.r5describuntureffectus actionis peractae a presbyteris super in:firmum << Et oratio fidei sal- ( 1 ) Codex B (Vatic.) omittit ·mu xuQ[ou, quin sensus _mutetur: oc– currit enim aliquando formula haec brevior, omissa determinatione « Dei vel Christi », quae ex contextu clara est (cfr. Act 5, 41; 3 lo 7) .. Chaine hanc formam brevem. quae aliquid mysterii habet, praeferendam censet, quamvis determinationem -roií XUQ[ou, ab omnibus editionibus criticis retentam, a textu expungere non audeat, sed parenthesi quadrata inclu– dat (Cfr « L'Építre de St. Jacques ", in h. l.). ( 2 ) Eadem formula occurrit de baptismo « in nomine Domini >>, « in nomine Ioou" collato; licet variis praepositionibus graecis respondeat: (d<; -ro óvoµa, Mt 28, 19; Act 8, 16; fol, i:ép ovóµo:uAct 2, 38; ev i:ép ovóµai:1, Act ro, 48; &. ( 3 ) Sensus est ídem ac Iac 5, ro ubi de prophetis « in nomine Domini ,, loquentibus adhibetur; nisi quod ó KÚQLO~ ibi est Deus, hic autem est Christus.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz