BCCCAP00000000000000000001141
454 E.Iizondo Saecula aurea expositionum sunt saec. XVI et XVII, in quibus fere otnnes praecipuae interpretationes redactae sunt. Hodiernae regu– lae ampliores declarationes, e. gr., illae ab Alberto a Bulsano (in recenti editione) et a Bernardino a Senis elaboratae, momentum habent practicum cum non tantum ad regulam, sed etiam ad comple– mentalem respiciant legislationem. Sed eo ipso quodam defectu affi– ciuntur, scilicet, permixtione quaestionum vis iuridicae valde dissi– milis ideoque codicis minoritici expositio minus lucida videtur. * * * Noster in hac elucubratione scopus est elenchum priarum inter– pretationum conficere et earum editiones adnotare. Sistimus initio saeculi XVI, quia in hac materia, sicuti in aliis multis, saec. XIII-XV periodum efformant singularem respectu habito ad veram ordinis tra– ditionem stabiliendam. Expositiones regulae tantum adnotamus, hoc est, illa scripta quae ad omnia eiusdem capita plus minusve se extendunt. Non enumera– mus auctores qui tantum de paupertate minoritica agunt ve! specia– lem quaestionem de usu paupere dictam instituunt; haec ultima quae– stio saeculo XIII agitatissima fuit, ita ut circa eam vera anthologia componi posset (7). Nec loquimur de diversis constitutionum generalium (7) Cf. v. gr., PETRUS IoANNIS Ouv1, Quaestiones de perjectione evangelica, quaest. 9: An usus pauper includatur in consilio seu voto paupertatis evangelicae (ms.); lo., Tractatus de usu paupere (cf. EHRLE, in ALKO 3 [1887] 514-517); N1co– LAUS III, De usu rerum, in bulla Exiit qui seminal, 14 aug. 1279 (ed. Seraphicae legislationis textus originales, Ad Claras Aquas 1897) a. 3, pp. 193-196; [CoMMUNITAS 0RDINIS], Circa materiam de usu paupere, ed. in AFH 10 (1917) 116-122; [Tractatus Ubertini de usu paupere], ed. in AFH 10 (1917) 123-174; RICARDUS DE CoNYNGTON, Tractatus de paupertate fratrum minorum, quaest. 4, n. 9: An fraires minores ex voto teneantur necessario ad usum pauperem, ed. in AFH 23 (1930) 349-357; CLE– MENS V, De usu rerum, in bulla Exivi de paradiso, 6 mai 1312 (ed. Ser. leg. textus orig.) a. 18, p. 256s; NIC0LAUS DE LYRA, De usu paupere, ed. in AFH 23 (1930) 51-56; PETRUS AuRE0Lus, Tractatus de paupertate et usu paupere, ed. Firmamen– tum trium ordinum, Venetiis 1513, pars III, fol. 126va-129va.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz