BCCCAP00000000000000000001141
450 Elizondo Efficacia iuridica parvi codicis a sancto patriarcha exarati procul dubio in hoc reponenda est, scilicet, in pontificia sollemni approba– tione, qua Iegislatio particularis efficiebatur iam !ex stricte pontificia. Nihil proinde mirmn si romanorum pontificum declarationes semper et ubique ut primarios fons pro recta regulae interpretatione admissae sint. Revera, cum Ieges uniuscuiusque familiae religiosae sollemniter seu in forma specifica approbatae sint, eo ipso declarandae sunt in quantum leges non ex mente conditoris ut persona privata, sed ex mente legislatoris in ipso documento Iegali contenta. Circa regulam franciscanam, hoc pontificum ius pluries est exerci– tum. Multa, enim, prodierunt documenta quae directe ad eam respi– ciunt. Non omnia equidem eundem ambitum, eandem vim et efficaciam habent, nam aliqua determinatos casus tantum examinant, v. gr., Quanto studiosius Innocentii IV, Voluntariae paupertati Gregorii X, Exsultantes in Domino Martini IV, Quorumdam exigit Ioannis XXII; alia vero ad universam fere regulam spectant, v. gr., Quo elongati Gregorii IX et Ordinem vestrum Innocentii IV et Alexandri IV. Inter omnia huius speciei documenta eminent sua amplitudine, sua claritate suaque efficacia iuridica duae decretales in corpore iuris receptae, scili– cet, Exiit qui seminal Nicolai III et Exivi de paradiso Clementis V(!). Praeter has romanorum pontificum documentales declarationes, extant et aliae, scilicet, sic appellata vivae vocis oracula, quae, etsi minoris momenti sint, non ex sua intima natura iuridica publica et obligatoria, sed ex materia generaliter in eis contenta et ex sua diffi– cilioris probationis existentia, tamen adhuc remanent interpretationes (1) Cf. nostrum studium: F. ELIZONDO, Pontificiae interpretationes regulae franciscanae usque ad annum 1517, in Laurentianum 1 (1960) 324-358; .INNOCEN– TIUS IV, Quanto studiosius, 19 aug. 1247 (BF I, 487b-488a); GREGORIUS X, Volun– tariae paupertati, 5 nov. 1274 (BF 111, 222b-223a); MARTINUS IV, Exultantes in Domino, 18 ian. 1283 (BF III, 501a-502a); IoANNES XXII, Quorumdam exigit, 7 oct. 1317 (BF V, 128a-130b); ÜREGORIUS IX, Quo elongati, 28 sept. 1230 (BF I, 68a-70b); INNOCENTIUS IV, Ordinem vestrum, 14 nov. 1245 (BF I, 400a-402b); ALEXANDER IV, Ordinem vestrum, 20 febr. 1257 (BF II, 196a [remissive]); N1co– LAus III, Exiit qui seminal, 14 aug. 1279 (BF III, 404b-416b); CLEMENS V, Exivi de paradiso, 6 maii 1312 (BF V, 80a-86a).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz