BCCCAP00000000000000000001141

Regulae franciscanae expositiones 485 17. - Altera expositio anonyma. Datur etiam alia non parvi momenti declaratio, si eiusdem edi– tiones consideremus. Est anonyma. In persaepe citatis collectionibus sequentem habet plus minusve inscriptionem: Brevis expositio edita a sanctis ve! quibusdam patribus ordinis (133). Qui fuerint hi patres nescimus. Sbaralea asserit auctores esse fra– tres regu:aris observantiae, qui suam redegerunt expositionem versus finem saeculi XV. In capite, enim, sexto de sancto Bonaventura loquun– tur, ideo::¡ue scripta est post eiusdem canonizationem (134). Oliger, tamen et rectius, diversis codicibus perspectis, auctores potius ad spi– rituales pertinere affirmat, qui saeculi XIV hanc protulerunt inter– pretationem (135). Expositio brevis est, concreta et aliquando rigo– rismum redolet; plus quam sexaginta enumerat praecepta. EDITIONES l. - Monumenta 1506, tr. III, fol. 94r-97v. 2. - Speculum 1509, tr. 111, fol. 83r-85v. 3. - Monumenta 1510, tr. 111, fol. 85v-88r. 4. - Monumenta 1511, tr. 11, fol. 96r-99v. 5. - Firm2menta 1512, pars IV, fol. 70rb-72rb. 6. .,.. Firm2mentum 1513, pars III, fol. 68rb-70rb. , 7. - Firm2mentum 1513, pars III, fol. 124vb-126va. 8. - Ench.'ridion 1535, fol. 24r-26v. 18. - Nicolaus de Auximo (m. 1453). Nicolaus de Auximo, nobilibus parentibus ortus, iurisprudentiae doc– toratus laurea insignitus, sacro minorum ordini est adscriptus. Per piures annos theologiam legit in patria. Concionator notabilis, per (133) V. gr., in collectione Monumenta 1506 hanc habet inscriptionem: << Brevis expositio et verissima intentio regulae edita a sanctis patribus ordinis >> (tr. I I I, fol. 94r). (134) SBARALEA, Supplementum, ad v. Anonymi, sub n. CDVII, p. 69b. (135) L. ÜLIGER, Expositio quatuor magistrorum, Roma 1950, p. 93, nota 20. Laurentianl!m. - An. 11 31

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz