BCCCAP00000000000000000001141

482 Elizondo scripsit tractatus, quos in tres possumus dividere classes, scilicet, tractatus originales, versiones e lingua graeca et epistolas. Volumus hic sequentes recensere: Historia septem tribulationum ordinis mino– rum (125), Epístola excusatoria ad papam (126), Epístola sui ipsius apologetica (127) et Expositio regulae. Haec codicis minoritici explanatio, a. 1321-1323 redacta, fontibus patristicis, sancti Francisci opusculis et fratris Leonis sociorumque nititur scriptis. Habet momentum historicum et litterarium, non vero canonisticum ve! practicum. Est, enim, expositio spiritualis, nam super verborum efficacia et declarationibus pontificiis vix inquirit. Tamen, permultae antiquae notitiae, utique semper disc utiendae, ad nos per hanc pervenerunt interpretationem. EDITIONES L. ÜLIGER, OFM:, Expositio regulae fratrum minorum auctore Fr. Angelo Clareno, quaín nunc primum edidit notisque illustravit P. Livarius Oliger, OFM., Ad Claras Aguas, 1912, 1-236. Editio critica et accuratissima. 15. - Bartholomaeus de Pisa (m. 1401). Bartholomaeus de Pisa, non confundendus cum Bartholomaeo de Vico de Albitiis circa annum 1390 mortuo, ut non semel antiqui fecerunt chronistae, celebris extitit ex suo notissimo opere Líber (125) Editiones: F. Tocco, Le due prime tribulazioni dell'Ordine francescano, .in Rendiconti della R. Accademia dei Lincei XVII, Roma 1908; F. EHRLE, Die Spi– ritualen; ihr Verhiiltniss zum Franciscanerorden und zu den Fraticellen, in ALKG 2 (1886) 127-155, 256-327 (tribulationes III-VII); A. GHINAT0, Chronicon seu historia septem tribulationum ordinis minorum. Testo, note e commento, v. I - Testo, Ro– ma 1958-1959. (126) Editiones: FLAMINIUS ANNIBALI DE LATERA, OFM., Ad bullarium fran– ciscanum supplementum, Romae 1780, Animadversiones, 153-164; F. EHRLE, a. c. 1 (1885) 521-533. (127) V. DoucET, Angelus Clarinus ad Alvarum Pelagium, in AFH 39 (1946) 63-200. Angelus Clarenus multas scripsit epístolas. Cf. OLIGER, l. c. xxxm; L. voN Auw, l. c.; lo., Clemente Ved Angelo Clareno, in Religio 15 (1939) 119-133.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz