BCCCAP00000000000000000001141
Regulae franciscanae expositiones 481 aequipoilentibus nuncupata. Redacta est non ante bullam Exivi de para– diso, ut aliqui affirmant (122), sed post eamdem decretalem, nam bis ad eam lectores revocat. Gundisalvus breviter, sed ciare, succincte et concinne exponit ea ad quae fratres minores tenentur et quae sunt in concreto praecepta regulae sub gravi obligantia. Hui:Js interpretationis momentum in hoc stat, scilicet, quod ab ipso ministro generali immediate post bullam Exivi scripta sit, immo in forma epistolae, ideoque habemus quasi officiale ordinis documentum circa regulae mandata in traditione et in bulla pontificia innisum. EDITJONES l. - Monumenta 1506, tr. III, fol. 98v-100v. 2. - Speculum 1509, tr. III, fol. 86v-88r. 3. - Monumenta 1510, tr. III, fol. 101r-103r. 4. - Manumenta 1511, tr. II, fol. 100v-103r. 5. - Firmamenta 1512, pars IV, fol. 73ra-74rb. 6. - Firmamentum 1513, pars III, fol. 70vb-72ra. 7. - Enchiridion 1535, fol. 28r-29v. 8. - J. FoDERÉ, OFM., Narration historique et topographique des convens de l'ordre S. Franfois et monastere S. Claire, Lyon 1619, 129-135 (123). 14. - Angelus Clarenus (m. 1337). Angelus Clarenus, familiae spiritualium doctor mysticus et ultimus insignis eorumdem sententiarum servator, amarissimam et valde agita– tam dLXit vitam (124). Ab ordine persecutus, ordinem relinquens, fami– liae clarenorum fundator, a curia romana iudicio subiectus et a loan– ne XXII excommunicatus, paupertatis supra modum amator, diversos (122) v. gr., A. HEYSSE, in AFH 10 (1917) 104, nota 3; ÜLORIEUX II, 195. (123) Extant etiam versiones huius celebris documenti, v. gr., L. MIRANDA, Exposición de la regla de los frailes menores, Salamanca 1622, c. 16, pp. 96-104. (124) De vita et scriptis Angeli Clareni cf. L. ÜLIGER, OFM., Expositio regulae fratrum minorum auctore Fr. Angelo Clareno, Ad Claras Aquas 1912, xx-Lv; V. Dou:::ET, OFM., Angelus Clarinus ad Alvarum Pelagium. Apologia pro vita sua, in AFH 39 (1946) 64-91; L. voN Auw, Angelo Clareno et les spirituels franciscains, [1952] (cf. AFH 47 [1954] 223).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz