BCCCAP00000000000000000001141
478 Elizondo Secundum autem opusculum, quod etiam videtur regulae officialis expositio, est illud quod incipit Ut fraires melius, in quo datur << decla– ratio ministrorum et magistrorum praedictorum (110), quae sint in regula beati Francisci praeceptoria, inhibitoria et aequipollentia istis >> (111 ). Sed hic tractatus adhuc remanet ignotus. Forsitan huic similem habe– mus in documento De praeceptis regulae ab ipsomet ministro generali Gundisalvo Hispano immediate post bullam Exivi de paradiso re– dacto (112). EDITIONES A. CHIAPPINI, OFM., Communitatis responsio << Religiosi vtrz >> ad Rotulum Fr. Ubertini de Casali, in AFH 7 (1914) 654-675; 8 (1915) 56-80. 12. - Pontificia commissio ad bullam « Exivi de paradiso » praeparandam. Adest et alia regulae expositio particularissima, valde momen– tosa, paucos ante annos iterum reperta. In hac de regulae observantia inter spirituales et communitatem disceptatione, Clemens V ad consentaneam solutionem cupiens per– venire, commissionem specialem instituit quae super fratrum mino– rum discussionibus se informaret et peculiarem redigeret relatio– nem (113). In hunc finem doctissimos elegit doctores et viros in negotiis (110) Ministri et magistri praedicti sunt qui in libelli initio Religiosi viri appa- rent (Religiosi viri, l. c. 659). (111) Raymundus de Fronsac, in suo catalogo, ed. EHRLE, l. c. p. 23, c. 34. (112) De hoc postea loquemur et huius scripti editiones enumerabimus. (113) In bulla Exivi de paradiso, Clemens V aperte confitetur: << Ipsaque dubia per piures archiepiscopos et episcopos et in theologia magistros, ac alios litteratos providos et discretos examinari fecimus diligenter >> (Prologus, ed. Seraphicae legisla– tionis textus originales, p. 232). Et Raymundus de Fronsac in suo catalogo asserit: << Ponitur bullata commissio facta super quaestione ordinis tribus magistris in theo– logia, scilicet, domino fratri G[ulielmo] Petri, tune lectori sacri palatii, nunc epi– scopo sabinensi de ordine praedicatorum, fratri Gerardo, priori generali carmeli– tarum, fratri Amoldo Achi, de ordine heremitarum >> (ed. EHRLE, in ALKG 3 [1887] 20s). Sed paucos ante annos nondum inventum erat nullum manuscriptum; tan– tem Fussenegger quemdam codicem invenit et publici iuris fecit. Cf. G. FussE– NEGGER, Relatio commissionis in concilio viennensi institutae ad decretafem << Exivf de paradiso >> praeparandam, in AFH 50 (1957) 145-177,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz