BCCCAP00000000000000000001141

Regulae franciscanae expositiones 467 << rimasta isolata >>, ut asserit Ghinato (63), quamvis auctores genera– tim hoc opusculum ad sanctum pertinere admittant. Rebus sic stantibus et quin in hac materia nostrum velimus pro– ferre ~udicium, etsi expositionem ut bonaventurianam retineamus, ali– quam saltem dubitationem ex nostro animo non possumus in posterum eicere. cum tantae auctoritatis doctores et argumenta ab eis aliata iam s;,erni non possint. Praeter expositionem, seraphicus doctor alia super regula scripsit opuscula, quorum praecipua sunt: Epístola de tribus quaestionibus ad magistrum innominatum (64), in qua, iuxta Delorme placita, vera et authentica regulae bonaventuriana interpretatio habetur (65); Deter– minationes quaestionum circa regulam fratrum minorum (66), in quibus ad obiectiones et dubitationes super regula respondet; Sermo super regulam fratrum minorum (67), qui serium tentamen constituit in r0rdine ad spiritualitatem franciscanam super regulam aedificandam. EDITIONES Nullam novimus editionem separatam huius celebris expositionis. Quas recen:;emus ve! diversis cum opusculis eiusdem doctoris ve! diversis in eius– dem operibus omnibus ve! tandem in citatis collectionibus collectaneis inve– nimus.. l. - Egregium opus subtilitate et devoto exercitio precellens parvorum OPU– SCULORUM doctoris seraphici sancti Bonaventure, prima pars [Stras– bourg, tip. Iordanus de Quedlimburg, 1495], fol. 270va-284va (68). (f3) A. GHINATO, OFM., Le << Determinationes quaestionum super regulam jra- trum minorum >> di S. Bonaventura, in Vita minorum 28 (1957) 13, nota 27. (f4) Opera omnia VIII, Ad Claras Aquas 1898, 33la-336b. (f-5) F. DELORME, Notice et extraits, in CF 15 (1945) 12s. (66) Opera omnia VIII, 337a-374b. (67) Opera omnia VIII, 438a-448b. (68) Opusculum inscribitur: << Incipit declaratio sancti Bonaventure doctoris seraphici supra regulam jratrum minorum ». In fine editionis incunabuli legitur: << Finiuntur tractat. quamplurimi sancti Bonaventure de volumine prime partis, impressi Argentinae, anno Domini MCCCCXCV ». Cf. etiam L. HAIN, Repertorium bibliographicum, l, Stuttgardiae et Tubingae 1826, 477. Editio sat rara quam po– tuimus consultare Romae in Bibliotheca vaticana.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz