BCCCAP00000000000000000001141

466 Elizondo a sancti Ioannis de Capistrano tempore, hanc sententiam admittit (57). Ciasen has ideas propugnat et Delorme rationes denuo confutat, asse– verans hanc regulae expositionem certe a sancto doctore esse con– scriptam (58). Argumenta a Teetaert ut apodictica et definitiva non admittuntur. Etenim fragmenta quae praecitatus codex ottob. latin. continet, viden– tur ad seriorem aetatem pertinere, scilicet, ad exeuntem saec. XIV vel ineuntem saec. XV; et unanimis traditio, utpote nimis recens (a sancti Ioannis de Capistrano tantum tempore) pro hac sententia nul– lum solidum constituit argumentum (59). Etiam Delorme argumenta a Longpré allata denuo refutat unanimem traditionem negans, codi– cibus et editionibus bonaventurianis innisus. Revera codices ancipites sunt et in septem ex octo opusculorum sancti Bonaventurae incuna– bulis editionibus haec expositio non est impressa; operum omnium editores veneti eam inter opera dubia collocant (60). Controversia non est finita, nam post Delorme refutationem, dum Bonaventura de Mehr affirmat hanc interpretationem Ioanni de Pe– cham sine dubio tribuendam esse (61), Oliger ut bonaventurianam adhuc retinet (62). Certe dici non potest hanc Delorme opinionem esse (57) E. LoNGPRÉ, OFM., Bonaventure, in Dict. hist. géogr., ad v. (Paris 1937) 782, qui et asserit, iuxta thesim ineditam patris O'Brien, OFM., expositionem etiam contra Gulielmum a Sancto Amore scriptam esse et potius ad finem docto– ratus sancti Bonaventurae ve! ad generalatus initium pertinere. Cf. AFH 22 (1929) 318s. (58) S. CLASEN, OFM. Cap., Der hl. Bonaventura und das Mendikantentum, Werl in Westfalen 1940, 23ss. (59) ÁMEDAEUS A ZEDELGEM [ = TEETAERT], in CF 14 (1944) 334. (60) F. DELORME, Notice et extraits d'un manuscrit franciscain, in CF 15 (1945) 8-12. (61) << Über die Echtheit der aus der Expositio super regulam fratrum minorum genommenen Stellen braucht man heute keine ernsten Zweifel mehr zu hegen, denn dieses Werk wird_ man nach den neuesten Feststellungen nur noch dem J. Pecham und nicht mehr dem hl. Bonaventura zusprechen dürfen >>. BoNAVENTURA voN MEHR, OFM. Cap., Über neuere Beitriige zur Geschichte der vortridentinischen franziskanischen Predigt, in CF 18 (1948) 245. (62) L. ÜLIGER, Expositio quatuor magistrorum, Roma 1950, 79.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz