BCCCAP00000000000000000001141
464 Elizondo Praeter hunc tractatum alia conscripsit opera (50), inter quae duo opuscula, scilicet, Disputatio inter zelatorem paupertatis et inimicum domesticum eius (51) et De finibus paupertatis, in quo fundamenta circa paupertatem iecit, ita ut Expositio et Disputatio sint, hoc sub respecto, applicationes particulares principiorum in praecedenti docu– mento contentorum (52). Hugo de Digna, horum trium opusculorum causa, praesertim illius De finibus paupertatis nuncupati, potest ut spiritualium pater recen– seri, nam Petrus Ioannis Olivi, Angelus Clarenus et Ubertinus de Casale colligunt eiusdem sententias, eas elaborant atque exaggerant usque ad negationem pontificiae circa regulam potestatis. Ideoque regulae expositio huius celebris auctoris, ínter alía, hoc habet mo– mentum, scilicet, originem idearum spiritualium pandere et in rebus, in quibus sententiam benigniorem admittit, viam verae codicis mino– ritici interpretationis aperire hoc sensu, quod si doctor rigidus sententiam mitem defendit, probabilissime hanc primaevi franciscani autumabant. EDITIONES Nulla habetur editio seiunctim impressa. 1. - Monumenta 1506, tr. III, fol. 45r-75v. 2. - Speculum 1509, tr. 111, fol. 40-66v. 3. - Monumenta 1510, tr. 111, fol. 40r-68r. 4. - Monumenta 1511, tr. II, fol.. 46v-77r. 5. - Firmamenta 1512, pars IV, fol. 34va-54rb. 6. - Firmamentum 1513, pars III, fol. 32va-52va. frater de Digna, provinciae Provinciae, praefatorum quatuor magistrorum innisus declarationi, regulam totam exposuit, declarationibus papalibus tempore suo editis adiunctis >>. BARTHOLOMAEUS DE PISA, De conformitate vitae beati Francisci ad vitam domini Iesu, in AF 4 (1906) 379. (50) MARIANOS DE FLORENTIA, Compendium chronicarum, in AFH 2 (1909) 463; WADDINGus, Scriptores, sub v. Hago de Dina, 121a. (51) Cf. Firmamentum, Venetiis 1513, fol. 129vb-133va. (52) Editionem criticam curavit C. FLOROVSKy, De finibus paupertati:s cmctore Hugone de Digna, OFM. (Texte inédit), in AFH 5 (1912) 277-290:
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz