BCCCAP00000000000000000001141
Regulae franciscanae expositiones 461 Ig~tur videtur Caesarii commentarium a paucissimis auctoribus memoratum, ve! spurium ve! potius ad regulae ornatum, ab illo texti– bus enngelicis factum, referendum esse. 3. - Quatuor Magistri. Praeter sanctum Franciscum primi regulae expositores, equidem et magni momenti, sunt quatuor celebres doctores, scilicet, Alexan– der d~ Hales, Ioannes de Rupella, Robertus de Bascia et Odo Ri– galduE (37). Horum expositionis origo reponenda est in praecepto intimato a definitorum capitulo, anno 1241 Montispessulani celebrato, ut sin– gulae ordinis provinciae religiosos idoneos eligerent, qui << dubitabilia regulae adnotarent >> (38). Expositio quatuor magistrorum est officiale respon:sum provinciae parisiensis, quae in capitulo provinciali an. 1241 ve! 1242 celebrato, hunc laborem celebribus magistris commendavit et, eo perfecto, ad capitulum misit generale (39). Interpretationis momentum ex auctoribus, ex origine et ex circum– stantiis facile patet. Revera semper ab omnibus in summo honore habita est, ut demonstrant codicum numerus hanc expositionem trans– scribentium et scriptorum auctoritas ad eam recurrentiurn (40). (37) De horum magistrorum operibus, manuscriptis, editionibus et biblio– graphia cf. ÜLORIEUX II, 15-30, 54, 31~s; v. O0UCET; OFM., Maltres franciscains de Parit:, in AFH 27 (1Q34) 534-542; Jo., Doctoris irrefragabilis Alexandri de Hales, ordinis minorum, summa theologica IV, Prolegomena, Ad Claras Aquas 1948. (3~ << In diebus suis [Haymonis de Faversham] venit mandatum a capitulo ut elige·entur fratres per singulas provincias ordinis qui dubitabilia regulae adno– tarent <:t ad ministrum generalem transmitterent >> (EccLEST0N, Liber de adventu fratrum minorum in Angliam, in AF 1 [1885] 244); Chronicon XIV vel XV genera– lium mi.nistrorum ordinis fratrum minorum, in AF 3 (1897) 696; Chronica XXIV generalium ordinis minorum, in AF 3 (1897) 247s; QuATU0R MAGISTRI, Expositio super rq,ulam, Prologus (ed. OLIGER, p. 123s). (391 Chronica XXIV generalium, l. c. (40:• Cf. ÜLIGER, Expositio quatuor magistrorurn super regulam fratrum minq, rum (1241-1242), Roma 1950 1 35-100 1 ,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz