BCCCAP00000000000000000001141

Regulae franciscanae expositiones 457 Apprime notandum est testamentum, quamvis ab ipso ordinis fundatore dictatum fuerit, constituere tamen expositionem doctrina– lem, non authenticam, quia tune temporis iam seraphicus pater gene– ralatcs ministerium non exercebat (16) et, ut expressis verbis ipse in eo confitetur, non est alia regula, quam fratres tenentur observare (17). Propt-erea Gregorius IX, fundatoris amicus et protector, ciare deter– minat testamentum fratres non obligare (18), quod et Nicolaus 111 aperte confirmat (19). Haec romanorum pontificum solutio, non so– lum stricto iure, sed et scriptis et vita sancti Francisci innisa, non omnibus grata fuit (20). SE:d ex alia parte testamentum praecipuum locum obtinet ad ple– nam :-egulae interpretationem enucleandam. Ideo aliquando in diversis ordinis familiis hoc scriptum ut obligatorium recognitum ·est. Sic, e. gr., capuccinorum constitutiones statuunt << ut ab omnibus ipsius serap.'zici patris testamentum observetur >> (21). Hoc etiam in casu ultima sancti Francisci voluntas eamdem vim iuridicam habet, scilicet, est (16) Cf. K. EssER, OFM., Das « ministerium generale >> des hl. Franziskus von Assisi, in Franziskanische Studien 33 (1951) 329-348. (17) << Et non dicant fratres: Haec est alia regula; quia haec est recordatio ... >> (Testamentum, n. 11, p. 102). (:8) « Ad mandatum illud (testamentum] vos dicimus non teneri, quod sine consensu fratrum, maxime ministrorum, quos universos tangebat, obligare nequi– vit, nec successorem suum quomodolibet obligavit, cum non habeat imperium par in parem >> (OREG0RIUS IX, Quo elongati, 28 sept. 1230; ed. C. EuBEL, Bullarii franci:,cani epitome, Apud Claras Aquas 1908, 229b). (19) N1coLAUS II I, Exiit qui seminal, 14 aug. 1279, a. 21, n. 2, p. 222 (ed. Serap.'zicae legislationis textus originales, Ad Claras Aquas 1897), (20) Decursu saec. XIII-XIV graves exortae sunt quaestiones circa veram regulé!e ad litteram interpretationem et romanorum pontificum in materia pote; stateo. Discussion·es graviores factae sunt ultimis saec. XIII annis et praecipue an. 1309-1312 in luctuosissima spirituales inter et communitatem disceptatione. Vide quae postea dicemus de diversis regulae expositionibus sub n. 10a12 loquentes. (21) Constitutiones fratrum minorum capuccinorum (editio altera), Romae 1931, c. 1, n. 4, p. 34. In hac familia decursu saeculorum simile viguit praeceptúm. Cf. v. gr., constitutiones anni 1575, c. 1, p. 40 (ed. Le prime costituzioni dei frati minori cappuccini di san Francesco, Roma 1913); Constitutiones fratrum minorum sancti Fra11cisci capuccinorum 1 Rom¡¡e 1909 1 c. 1 1 n. 4, p. 22,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz