BCCCAP00000000000000000001134
68 Elizondo ritatem Regulae et rigorem, quod ad ea sicut ad aequipollentia se noverint obligatos 95 • Explicatur 1°) pars securior est tenenda. Ex hoc (securior) non sequitur aliam existere partero sel. tutam; nam si haec pars tuta, tuta conscientia sequi possit immerito dixisset [f. 26r] Pontifex ad graves remorsus conscientiae vitandos; siquidem in hoc casu conscien– tia fratrum recta fuisset. Atqui conscientia recta nullatenus remor– sui exponi debet. Ergo. Unde infertur S. Pontificem his verbis usuro esse moderatis, ut fratres de conventualitate non magis exacerbaret. Explicatur 2°) expedit tamen ipsis fratribus quod... se noverint obligatos. Quod significat: Expedit ipsis fratribus ut declaremus quod se noverint obligatos. Et ideo haec vox expedit non est nisi vocabulum mitigatum quo utitur Clero. V ad fratrum multorum pla– candas animas Christoque lucrifaciendas. Quam explicationem ve– ram esse sequitur ex eo: 1°) Ex forma grammaticae: se noverint obligatos; - 2) 0 Quod aliter S. Pont. non respondisset ad postulatio– nem nec finem discordiarum imposuisset, siquidem eadem dubia, claritatis carentia, remansisse[n]t; - 3°) Quod plures fratres post hanc Bullam aperte docebant 12 puncta (inter quae 4 conditionata) obligare in conscientia. Atqui si fratres de Conventualitate dubitare adhuc potuissent, certo protestassent contra hanc doctrinam. Sed hoc non fecerunt. Ergo certi erant de obligatione quoad culpam 12 punctorum aequipol.; si non ex solis Bullae verbis, saltero ex cir– cumstantiis cumcomitantibus [ !] ect.; - 4°) Quod immediate post enu– merationem 12 praec. subiungit Ss Pontifex: Haec, inquam, omnia sunt a fratribus tanquam obligatoria servanda. Nec obiicitur: obliga– toria esse quoad poenam tantum; nam S. Pontifex aperte loquitur de iis qui ad salutem pertinent. Ergo. B. Ex Innocentio XI, praeclare confirmatur data explicatio Clero. V. 1 º) Ille Pontifex terminis maxime absolutis declarat fratres oro– nes teneri in conscientia, ad observantiam Regulae et praeceptorum a Nicolao III et Clem. V expositorum et numeratorum, ínter quae signanter (Hic Inn. XI explicat Clem. V) sequentia: ieiunia prae– cepta in Regula, incedendum sine calceamentis, non equitandum 96 • 95 Véase el texto correspondiente a la nota 66. 96 Véase el texto correspondiente a las notas 52-55.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz