BCCCAP00000000000000000001134

· Victorio de Appeltern 67 2Q) Argumentum. Humiliter precatur, ut quae lulius JI concessit, confirmet, ampliet, declaret. Atqui quae Iulius II concessit, nomi– natim revocavit Urbanus VIII, praecise quia erant relaxativa Re– gulae, et ideo vera concessio seu dispensatio. Ergo Clem. VIII per suam Bullam, confirmaos tantum quod Iulius II concessit, dare non potµit veram Declarationem, sed concessionem s_eu dispensationem. Quoad minorem: Quod Bulla Iulii II non sit Declaratio,. patet. Tamen, ad praeveniendam quamcumque obiectionem, notandum: Quod si Bulla Iulii II sit declaratio, ergo aperte fefellit Urbanus VIII, eam ut talem revocando, et ideo est contradictio inter doctrinam super Regulam duorum SSm ppm_ Atqui si in explicanda Regula, sic errat aliquis SS. Pont., qua ratione teneremur Declarationes super Regulam aliorum SSm ppm admittere, puta Nic. III vel Clem. V... Et ruit tota Regula, unusquisque proprium iudicem in Regulae explica– tione sese constituere valens. - Ergo non errasse Urbanum VIII dio cendum est, et ideo Bulla Iulii II est Dispensatio. Ergo etiam Bulla Clem. VIII. 3°) Argumentum. In postulato legitur: liberando fratres a poena peccati in 4 punctis. Atqui, ut ne [ = in] ipso termino constat, nemo liberatur nisi qui ligatus est; nemo liberatur a poena peccati nisi qui ligatus est poena peccati. Ergo Regula Fratres obligat poena peccati in 4 punctis. Ergo Clem. VIII, dicendo Fratres iam non obli– gari poena peccati in 4 punctis, non Regulam explicare intendit, sed dispensare in Regula. Conclusi[o] Thesis: Bulla Clem. VIII est mera dispensatio. 2ª Pars Thesis: 4 puncta aequipollentia quoad culpam obligant. Probatur ex Declarationibus A) Clem. V, B) Innocentii XI. A. Ex Clemente V. Praenotandum. Acerba vigebat controversia inter fratres super pluria [ !] puncta Regulae. Ad quam placandam (ad pessimas enim perduxerat discordias) sequentem ad Clem. V postulationem mitte, bant. Praeter praecepta, etc... nonnulla verbo imperativi madi nega– tive vel affirmative, apposito inseruntur. An tenemur ad ista ut ad habentia vim praecepti? Respondit S. Pontifex: Attendentes quod in his quae ad salutem spectant ad vitandos graves remorsus conscien– tiae pars securior est tenenda; ... expedit tamen ad observandani · pu-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz