BCCCAP00000000000000000001134
66 Elizondo quitur illam rationem esse quod haec puncta non ad culpam obli– gant, siquidem haec ratio potest esse aliud motivum ut infra. - Ergo 2°) Consequentia. Quod hic non adest consequentia probatur Auct.[oris] hypothesi opponendo aliam hypothesim, non minus ratio– nabilem. - Etenim ex Biogr. S. P. N. Fr. luculenter constat Patrem N. virum fuisse corde sensibili in proximi corporali cruciatu. Atqui praecise 4 puncta conditionata (num. vestium, calceamenta, equitare, ieiunare) respectum habent ad corpus et necessario corpus debilium saepenumero cruciatum iri praevidit S. Franciscus. Unde non in– sane concluditur Ss [ !] Fran. in his 4 Punctis cor suum consuluisse ad severitatem praecepti (quoad culpam scl.t) temperandam in oc– currenti necessitate. Ergo - Praeterea, confirmatur haec hypothesis ex hoc quod tempore Francisci difficile dispensabant Superiores, teste concess. Pii II, qua Superioribus expresse conceditur facultas dispen– sandi in his quae non sunt contra Regulam. Atqui haec concessio ridi– cula evaderet si Superiores sese iam agnoscebant plene hanc facul– tatem. Ergo. Conclusio huius refutationis: Ex allatis argumentis ab [ !] M. R. P. Victoria nullatenus sequitur Bullam Clem. VIII esse Decla– rationem explicativam. Probatur 2°). Directe: Bulla Clem. VIII non est Decl. explicativa, sed mera concessio Ul clarior patescat Thesis, postulatum examinemus F. de Sousa. 1°) Argumentum. Humiliter precatur S. Pontificem, ut confir– met, ampliet et declaret quae Iulius II concessit, pro maiori quiete Fratrum. Atqui, responsione accepta, eam non promulgat, et sic ip– sum suae petitionis finem aperte negligit. Quid unde sequitur?: 1°) vel ipse Orator (F. de Sousa) S. Pont. responsionem non ut veram Declarationem habebat; tune nihil concludendum ex his verbis quae suum [f. 25r] postulatum antecedunt, quia apostolica indigebant declaratione; ergo a fortiori nos hanc responsionem pro Declara– tione habere non possumus; - 2°) vel pro certo habebat fratres 4 puncta indubitanter quoad culpam obligantia tenuisse; atqui si ita esset, ex officio pastoris tenebatur falsam fratrum conscientiam rec– tificare per promulgationem Declarationis explicativae (sic) ne in casu occurrente, peccatum mortale, tale [ !] ex ignorantia, commit– terent nec formidarent commisisse; sed hoc suum Officium non implevit. Ergo pro certo habebat id non esse Declarationem expli– cativam.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz