BCCCAP00000000000000000001134
Victorio de Appeltern 65 B. 1 º) Illa 4 puncta non obligant quoad culpam quia in hoc non est aliter sentiendum quam Nicolaus III et Clemens V. Atqui iuxta Clem. V illa 4 puncta non sunt ad culpam. - Ergo. Resp. Negatur Minor et ideo Conclusio. Etenim quamvis Clem. V non absolute declarat illa puncta esse obligatoria quoad culpam, non magis absolute declarat illa puncta non esse obligatoria quoad cul– pam [ = poenam?]. Aliunde concluditur nullam conclusionem cer– tam inferri posse ex Clem. V. - Praeterea, in hypothesi quod verba illius Pontificis significent aliqua praecepta tantum quoad poenam obligare, concludendum esset, iuxta sanam logicam, in Clem. V men– te, nullum ex 12 aequipollentibus praeceptis obligare, ut patet ex Bullae textu. Atque id defensor thesis non auderet asserere, id evi– denter falsum putans. Ergo remanet quod omnia obligant iuxta Clem. V. Nota: Quod haec hypothesis sit falsa, inferius probatur. 2°) Ex Bulla Clem. V, M. R. P. Victorius concludit a fortiori pro Bulla Clem. VIII, sed immerito. Etenim, ait: Bulla Clem. V est magis extensa quam illa Clem. VIII. [f. 24r] Atqui iuxta omnes, Bulla Clem. V est vera declaratio explicativa. Ergo, a fortiori, Bulla Clem. VIII est vera declaratio explicativa. Resp. Distinguo maiorem. Si consideretur numerus praecepto– rum, quae enumerat Clem. V, concedo. Si vero, quod proprie et unice attinet ad quaestionem, consideretur quoad vim obligandi ho– rum praeceptorum, nego. Etenim verba Clem. VIII negantis 4 puncta esse quoad culpam, sunt categorica; nullatenus vero sic verba Clem. V, ut supra. Ergo citatum argumentum a fortiori non valet. C. Ex conditionalitate 4 praeceptorum. Etenim, ait M. R. P. 4 haec praecepta data sunt cum conditione alia vero aequippolentia, absolute. Atqui haec conditio sine ratione esse nequit; quae ratio non potest esse manifesta necessitas vel infirmitas, utpote iustificans fratres sine dispensatione. - Ergo haec ratio fuit quod Ss Franciscus non intendit obligare suos fratres in his 4 punctis sicut et in aliis; et ideo non obligant sicut alia aequipollentia. Re[s]p. Negatur consequens et consequentia. 1°) Consequens, ut non logice fluens ex premissis. Etenim ex eo quod haec ratio non potest esse manifesta necessitas vel infirmitas (quamvis ad litteram sic intelligi debeant et sic non insanit Ss Fran– ciscus, siquidem potuit scrupulosos intendere, qui etiam in mani– festa necessitate, non auderent sese ut dispensatos habere), non lo- Laurentianum - An. XXI ,5
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz