BCCCAP00000000000000000001134
Victorio de Appeltern 63 D. Non video quod iis verbis imponatur Fratribus gravis obli– gatio; si enim ad vitandos... pare securior sit tenenda, eo ipso sup– ponitur partem securam teneri posse. Et si solummodo expedit Fratri– bus ut partem securiorem teneant; ergo hoc non est obligatorium saltem ad culpam. E. Clemens itaque Const. sua nihil aliud fecit quam componere et sedare conscientias utriusque partis. F. Cyprianus Crousers non mitius, sed litteraliter verba ponti– ficis interpretavit. Quomodo enim aliter ea verba interpretari pos– sunt? G. Si hoc non sit supponendum, tune probandum est verba Clem. V non aliter quam in sensu securioris partis, vel tutioris sen– tentiae accipi posse. Donec ergo hoc non sit clare demonstratum, dicendum est auctores Regulae iuxta praxim vigentem in Ordine suo communiter tenuerunt et defenderunt in his saltem 4 punctis sen– tentiam quae erat tutior et securior; aliter dicendum est eos aucto– res non intellexisse vel non mature deliberasse dicta verba Clemen– tis V, quod non est credendum de pluribus egregiis Auctoribus Ord. nostri. Ad VIII. Vide supra, p. 14, Obiicitur 2º) 94 • Ad IX. A. Etiam pro aliis praeceptis, ut pro officio divino etc, frequentius occurrant [ !] rationes dispensandi. Et ad quid haec ad– ditio conditionalis, nonne in aliis praeceptis aequip. Superiores Ord. dispensare possint rationabili de causa? Et nonne necessitas ma– nifesta vel gravis excusat Fratres Minores ab observantia cuiusque praecepti aequipollentis?... B. Praeceptum de non recipiendis denariis non conditionaliter sed absolute imponitur, nam etiam pro necessitatibus infirmorum et aliis fratribus induendis denarii vel pecunia a fratribus recipi ne– queunt. Tune recursus faciendus est ad amicos spirituales, sed ita ut non sit recursus ad pecuniam. C. Demum illa 4 praecepta obligant uti alia, sed non ad culpam iuxta declarationem Clementis VIII; et si talis declaratio vigeat pro 4 istis praeceptis aequipollentibus, quae in Regula conditionate po– nuntur, a fortiori hoc dicendum est, ut mihi videtur, de 8 aliis aequi– pollentibus, verbis absolutis in Regula expressis. 94 La numerac10n se refiere a la del manuscrito; el texto se encuentra en la primera parte, casi al finalizar el opúsculo de Appeltern.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz