BCCCAP00000000000000000001134
62 Elizondo Adverte etiam nos quoque tenere, quod si non adsit necessitas praecepta illa certe obligare non vero ad culpam, sed ad poenam, quo casu nempe transgressores teneri ad subiendam poenam ipsis tune a Superioribus suis inflictam - Demum etiam pro praeceptis aequip., verbis absolutis praeceptis etiam frequentius occurrunt rationes dispensandi, uti pro officio divino etc. (v. p. 5) (1) 93 • Pro aliis praeceptis etiam necessitas gravis excusat. Nota. Quando decisiones pontificiae Superioribus concedunt fa– cultatem dispensandi cum subditis, id ita intelligendum est, quod per haec Decreta superiores efficiuntur iudices necessitatum, ita ut si necessitas non sit certa et manifesta, possint adhuc dispensare; et haec est vera dispensatio, quoniam Regula requirat manifestam necessitatem, ut quis sit exemptus ab observantia illius praecepti, i. e. necessitas evidens et certa, imo gravis et urgens, ut explicant expositores. Ad VII. A. Certum est quod tutior pars sit ea puncta ut aequip– pollentia praecepta considerare. Hoc ipse Clem. V in Const. sua dicit. Sed supposito, quod omnia ea puncta ut aequipollentia prae– ceptis considerare debent ex hoc nondum sequitur ea obligare ad culpam; possunt adhuc solummodo obligare ad poenam tantum, uti Regulae in aliis Ordinibus et Constitutiones in Ordine nostro; et hoc [22r] praesertim quando pro casu habetur declaratio authentica cuiusdam Pontificis, uti hic. Consequenter ex his omnibus allatis nihil concludi potest contra praedicta. B. Iuxta ipsam Const. Clem. V maximum dubium et plus quam dubium remanet utrum praecepta aequipollentia sub gravi obligent necne saltem pro iis qui putant in his omnibus partem tutam sequi posse, licet non sit pars tutior. C. Haec contradictio terminorum potest esse verisimilis pro iis qui putant praecepta semper obligare ad culpam gravem, non vero ad poenam, et insuper pro iis qui volunt in his punctis semper se– quendum esse sub gravi partem tutiorem... non autem pro aliis. 93 En nota prosigue el autor: « Pro hoc praecepto Regulae etiam plura privilegia existunt, quibus fratres nostri frui possunt. De eiusmodi autem privi– legiis, quamvis sint relaxativa et Regulae praecepto contraria, expositores Re- gulae, aliique nihil habent dicendum. Nonne mirum id sit? ». ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz