BCCCAP00000000000000000001134

60 Elizondo runt egregii Theologi, v. g., Knoll, Bernardus Bonon., Hugo de Di– na, etc. 86 • VIII. Nota etiam circa declarationem Innocentii XI, sensus verbi teneri inferius ab eodem Pontifice explicari, ita ut mihi videatur non amplius esse dubitandum de praedictorum praec.[eptorum] aequip.[ ollentium] obligatione in conscientia; dicit enim Pontifex: Aliud quodvis vestimentum [ !] genus, ultra praedicta (i. e. duas tu– nicas) ... et similia sunt contra Regulam nisi adsit vera necessitas ex– cusans a praecepto per praelatum approbata 87 • - Item Pontifex non alio utitur verbo, quam mox subiungit loquendo de non recipiendis denariis. En sua verba: Demum teneri ad capitale praeceptum Reli– gionis Fratrum Minorum de non recipiendis denariis per se vel inter– positam personam 88 • Attamen nemo negabit illud praeceptum in conscientia non obligare, cum ipse Pontifex illud vocat: capitale praeceptum. Ergo ex eo, quod Innocentius XI de praedictis aequi– pollentibus loquens non amplius repetit verba teneri in conscientia, nihil concluditur contra eorum obligationem in conscientia; secus idem dicendum foret de non recipiendis denariis, siquidem Inn. XI ibi etiam simplicter dicit demum teneri ad capitale praeceptum, non vero teneri in conscientia... Ex dictis recte concludi posse arbitrar, omnes Pontifices qui Bullas vere declaratorias Regulae Ser. edide– runt, scil. Nicolaus III, Clemens V, Urbanus VIII et Innocentius XI, tum quantum illa praecepta conditionalia, quam alía aequipollen– tia a Regula sub praecepto imponi dixisse 89 • IX. A. Ad argumentum quod illa 4 praecepta in conscientia non obligant, quoniam conditionate in Regula ponuntur, respondeo: iuxta me, ut humiliter sentio, nihil ex eo concludi potest contra eorum obligationem in conscientia. Quod haec puncta verbis conditionali– bus in Regula ponuntur, sine ratione esse nequit, concedo; sed puto veram rationem hanc esse, quam supra allegavi, nimirum quod Se– raph. Pater haec praecepta conditionaliter imposuit quia frequentius 86 A.LBERTUS [KNOLL] A BULSAN0, OFMCap., Expositio regulae f. f. minorum s. p. Francisci ass., Oeniponte 1850 (cf. Lexicon capuccinum, Romae 1951, col. 29); BER– NARDO DA BoLOGNA, OFMCap., Lezioni sopra la regala dei frati minori di s. Francesco, ed. 3. Bologna 1764 (cf. Lexicon capuccinum, col. 207): HuGO DE DIGNA, OFM, Expositio super regulam fratrum minorum (cf. A. SISTO, Figure del primo fran– cescanesimo in Provenza. Ugo e Douceline di Digne, [Milano] 1971). 87 Véase el texto correspondiente a las notas 52-55. 88 Véase la nota 55. 89 Véanse las notas 24, 25, 26 y 80.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz