BCCCAP00000000000000000001134

Victoria de Appeltern 59 D. Nonne per haec iam sufficienter declaratur, quonam sensu accipienda esse v~rba Clementis V in sua Const. superius allata, scilicet ad vitandos graves remorsus conscientiae pars securior est tenenda et expedí~ Fratribus? 83 . E. Non dicit smus Expedit partem securiorem tenere, sed est tenenda quod sine dubio indicat veram obligationem. - Quod vero Pontifex verbis no:i absolutis, in initio suae Const., usus sit, dicendo: pars securior, et expedit mihi videtur Clementem V hoc fecisse sua– sorio modo, volem prius conciliare Fratres inter se, et demulcendo animos adducere relaxatores ad puram Regulae observantiam et rigo– rem. Iam enim tune vigebant disputationes (seu discussiones) et acerbae controversiae inter Frat[r]es dicti Spirituales et Fratres de Conventualitate; ti enim suas transgressiones et relaxationes excu– sare cupientes, docebant plura Regulae praecepta sub gravi non obli– gare. - Unde sequitur praedicta verba esse tantummodo Euphe– misma, cuius vis in textibus inferius in Bulla allatis clarius decla– ratur, ut supra demonstravi 84 • [f. 20r] F. Im-uper omnes Regulae expositores tenent quod Pon– tifex ista praecep-::a aequipollentia sub gravi imponere voluit. Unus tantum, Cyprianus Crousers, praedicta Clementis V verba mitius in– terpretavit, sed quum ad singula verba [seu] puncta seorsum deve– nerit, et de eorum obligatione disquisierit, docuit ea esse sub mor– tali praeceptiva 85 • G. Nec dicatu~ omnes expositores semper securiorem sententiam sequi voluisse, aut, cum piures tempore, quo rigorismus Iansenista– rum iam invaluerat, vixerint, illis circumstantiis ad amplectendam partem rigorosiorem adductos fuisse. Non enim verisimile videtur quod tot inter au:::tores tum diversi ingenii et indolis, tum diversae nationis et Ordinis, qui etiam diversis temporibus et circumstantiis scripserunt, ne unus quidem inveniatur qui aliter sentierit; prae– sertim cum murn:.s honesti et sinceri auctoris non sit suam opinio– nem lectoribus imponere, silendo de controversiis et sententiis op– positis sed more theologorum sincere et integre exponere quaestio– nes et controversias afferendo rationes pro utraque sententia. Quod certe affirmandurn est de pluribus ex nostris expositoribus, qui fue- 83 Véase el texto :;órrespondiente a la nota 66. 84 Conocidas son las discusiones entre la comunidad y los espirituales en los siglos XIII y XIV. 85 Véase la obra citada en la no:a 68.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz