BCCCAP00000000000000000001134

58 Elizondo illi qm mm promiserunt obedientiam, habeant unam tunicam cum caputio, et aliam sine caputio qui voluerint habere, item quod Fra– tres omnes vilibus vestimentis induantur, nosque praedicta verba declaravimus aequipollere praeceptis: volentes haec determinare ple– nius dicimus quantum ad numerum tunicarum, quod pluribus uti non licet, nisi in necessitatibus, quae haberi possint ex Regula, secundum quod hunc passum memoratus praedecessor noster plenius decla– ravit (cfr. Bull. Franc., tom. V, p. 82) 81 • B. Circa hoc punctum de duabus tunicis tantum, nullum dubium remanere potest nam indubitanter et certissime ex textu constat Cle– mentem V declarare intendisse illud praeceptum obligare sub gravi: Etenim de numero tunicarum eodem modo ac de vilitate vestium loquitur. Atqui, itixta orones tum declarationes et privilegia SS. Pon– tificum, quum iuxta omnes expositores Regulae, praeceptum de vili– tate vestium est sub mortali obligatorium. Ergo a pari praeceptum de duabus tunicis tantum. C. Insuper hic Pontifex declarat absolute duo praecepta prae– dicta aequipollere praeceptis; sed si non obligarent sub praecepto, tum aut non aequipollerent, aut ista vox nullum sensum retineret; esset enim mera terminorum contradictio. Imo, ut omne dubium circa suam mentem tolleretur, Clemens V semel et bis repetit quod pluribus quam duobus tunicis uti non licet, dicens: Volentes haec determinare plenius, verum nondum contentus, adhuc rationem af– fert quod memoratus praedecessor noster (circa hoc praeceptum) plenius declaravit. Quaenam alia ratio, quaeso inveniri potest, cur Smus tam mire instare voluerit, nisi quod ad illam obligationem Fra– tres tenerentur sub praecepto? - Idem Pontifex in eadem Bulla su– perius dixerat, postquam enumeraverat 12 praecepta aequipollen– tia: Haec, inquam, omnia sunt a Fratribus tamquam obligatoria ser– vanda. Quid magis explicitum? - Sed urget Pontifex: et mox sub– iungit: Jtem Ordo communiter sentit, tenet ac tenuit ab antiquo, quod, µbicumque ponitur in Regula hoc vocabulum teneantur, obti– net vim praecepti et observari debet a Fratribus sicut tale. Patet ergo Pontificem istam Ordinis sententiam suam facere 82 • 81 CLEMENS V, Exivi de paradiso, 6 mayo 1312, en Bullarium ordinis, vol. VI, Romae 1750, p. 85s. En Seraphicae legislationis textus originales, art. 5, n. 1, p. 241. 82 ID., Exivi de paradiso, p. 85s. En Seraphicae legislationis textus originales, art. 3, n. 2, p. 236-238 y art. 5, n. 1, p. 241.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz