BCCCAP00000000000000000001134

56 Elizondo liberi essent, Franciscus de Sousa petit ut Pontifex etiam dignaretur, quatenus hoc esset necessarium, liberare Fratres a poena peccati... quod et Ss Pontifex concessit et declaravit. Verba itaque praedicta non erant necessaria pro iis qui accipiebant unam vel alteram rationem a Fr. de Sousa allatam ad petendam dictam declarationem a Ss Pon– tifice, sed solummodo pro iis adiuncta fuerunt qui semper anxii et scrupulis pleni putant in omnibus severiorem partem esse eligen– dam. Secus probandum est dictas rationes a Fr. de Sousa allatas nihil valere. Demum probandum est concessionem Iulii II fuisse me– rum privilegium et Regulae nostrae contrarium, nempe quod Praelati Ordinis dispensare possint cum fratribus debilibus in 4 illis prae– ceptis aequipollentibus. Difficile enim est dicere quantus gradus infir– mitatis requiratur pro ratione sufficienti ut Superiores dispensare valeant 77 • Ad V, vid. supra, p 8, arg. 2º) 78 [f. 18r] Nonne ipse Urbanus VIII in hac const. dicit., postquam acceptaverit declarationes Nicolai III et Clem. V: Omnes et singuli eiusdem Ordinis professores... cum calepodiis, seu sandaliis apertis dumtaxat incedere teneantur, neque alio pedum operimento, sive panneo sive alterius cuiuscumque ma– teriae existat, absque expressa licentia uti possint? Ergo cum licen– tia expresa alio pedum operimento quam calepodiis et sandaliis apertis Fratres incedere valent. Nonne haec declaratio magis extensa sit quam lulii II concessio! Nota bene ibi agi non posse de licentia expressa S 5 Pontificis; nam si Fratres pro quolibet casu ad Ss Ponti– ficem recurrere debeant, observantia illius praecepti excederet obli– gationem omnium aliorum praeceptorum Regulae aequipollentium. Ergo debet hic esse. quaestio de licentia expressa Superiorum Ordinis. Insuper Obiicitur VI. Ex eo quod Superiores facultatem habent dispensandi, si ad– sit rationabilis causa, in his 4 praeceptis, quia non sunt substantia– lia vota, nihil concludi potest contra ipsorum obligationem sub prae– cepto. Alias enim eadem conclusio pro aliis praeceptis formalibus Regulae admittenda esset. Atqui omnes profitentur alia Regulae prae– cepta formalia quae nec ipsa sunt substantialia, aliquando dispensa- 77 Véase el texto correspondiente a las notas 30 y 31. 78 La numeración se refiere al manuscrito.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz