BCCCAP00000000000000000001134

Victoria de Appeltern 55 utpote nondum in lucem editum, facillime tamen a praedicta consti– tutione Urbani VIII attingitur et vi ipsius irritatur et abrogatur ratione eius connexionis seu identitatis cum concessione Iulii II, cuius est mera confirmatio. Nam si per illam Bullam e medio tolluntur concessiones Iulii II ergo et eorum confirmatio, quae non est aliud quam renovatio primae concessionis. Ergo tum ex contextu postulationis, et ipsius oraculi vivae vo– cis, quum ex Bulla Urbani VIII, abrogans omnia privilegia et con– cessiones Regulae contraria, licet inferre oraculum vivae vocis Clem. VIII non esse veram declarationem, et consequenter sublatum et nullius esse roboris. Responsa Ad I. Ante postulatum, in princ1p10 (p. 4) ipse Franciscus de Sousa attes[ta]tur qualiter secunda die Iunii S 5 D. N. Clementi VIII aliqua praecepta Regulae nostrae proposuit, quae apostolica indige– bant declaratione, quatenus Fratres a multis conscientiae stimulis li– beri alacrius debitum possent Deo praestare famulatum. - Deinde vide p. 9, 3° 75 • Ad II. Est semper quaestio principii, utrum oraculum sit mera concessio vel vera declaratio. Si sit mera concessio, tum hoc a for– tiori dicendum est de declaratione Clementis V, quae est magis ex– tensa. - Insuper hic non conceditur facultas seu ius non servandi haec 4 puncta, sed tantum declaratur ea non obligare ad culpam, sed tantum ad poenam. Et discrimen ínter validos et infirmos ect. manet, sicut pro Const. Ordinis nostri et pro Regula ipsa in aliis Ordinibus, quae etiam non obligant ad culpam sed tantum ad poe– nam 76 • Ad III et IV. Ipse Generalis de Sousa clare indicat quare petit a ss Pontífice praefatam declarationem: affert enim triplicem ra– tionem vere solidam. Quod his non obstantibus, plures in Ordine erant oppositi huic sententiae, mirum non est... ideoque ut nullum dubium iis superesset, et hi ab omnibus anxietatibus conscientiae 75 La numeración de las citas se refiere al manuscrito. 76 Conocidas son las grandes discusiones habidas a través de los siglos sobre la obligatoriedad de las reglas de los religiosos. Cf. C. MAZON, SI, Las reglas de los religiosas. Su obligación y naturaleza jurídica, Romae 1940.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz