BCCCAP00000000000000000001134

54 Elizondo non servandi haec 4 puncta, quod Regula nonnisi infirmis aut aliquam rationabilem causam habentibus concedit; legitur enim Rescripto: Non obligentur Fratres ad peccatum nisi adsit scandalum. Ergo nul– lum discrimen facit inter validos et infirmas, aut Fratres in aliqua necessitate constitutos. Ergo illa concessio est extensiva et relaxativa Regulae. III. Isuper, cur Rmus P. Franc. de Sousa rogaverit, ut Pon– tifex dignaretur liberare Fratres a poena peccati (ut ipse dicit in postulatione), nisi quia prius Fratres illis praeceptis sub poena pec– cati adstricti fuerint. Nam liberari non indigent, nisi qui per vim praecepti ligati sunt. IV. In ipso quoque textu Rescripti Pontificii ponitur verbum concessit, quae vox immediate sequitur verbum declaravit. Quid vero est concedere, nisi aliquid ex benignitate dare ad quod nullum ius habetur? Porro, nonne concessit Clemens VIII confirmationem et am– pliationem privilegiorum a Iulio II concessorum? Secus haec vox es– set inutiliter et improprie sumpta. Adverte insuper S 5 Pontifices in suis declarationibus numquam illud verbum adhibuisse, sed semper voces magis explicitas, nempe statuimus et declaramus, vel simplici– ter declaramus. Concessio itaque Clementis VIII non est aliud quam confirmatio et declaratio validitatis privilegii a Iulio II iam concessi. Si vero concessio Iulii II sit privilegium, quod omnes admittunt, idem dicendum est de concessione Clementis VIII, privilegii Iulii II con– firmatio et declaratio. V. Illud Clementis oraculum nullius roboris patet denique ex Bulla Sacrosanctum Urbani VIII 1 Oct. 1625, quae utpote posterior et magis explicite declaratiora [ !] illi vocis oraculo pr[a]eferenda est. Haec enim Urbani VIII declaratio habet privilegia Iulii II uti relaxativa Regulae rigoris et puritatis, ob quam causam illas omnino abrogat concessiones, et genuinum sensum Regulae reddit, haec 4 praecepta Fratribus sub gravi imponendo. Vide verba Urbani VIII, par[agraphis] 1 et 2, in Bull. Rom., tom. VIII, p. 361 et 362 74 • [f. 17r] Insuper ex iisdem verbis Urbani VIII sequitur quod, licet rescriptum Clem. VIII fuerit Urbano pontifici penitus ignotum, 74 URBANUS VIII, Sacrosanctum apostolatus, 1 octubre 1625 (ed. Magnum bul– larium romanum, vol. V, pars V, Romae 1756 [Graz 1965], p. 36ls.). Véanse algunos pasajes de la bula en nota 46.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz