BCCCAP00000000000000000001134

52 Elizondo R. 1°) Illi qui dicunt sententiam, tenentem 4 Regulae praecepta aequipollentia, sub verbis conditionalibus in Regula expressa, non obligare ad culpam, sed tantum ad poenam, esse doctrinam novam, saltem confiteri debent eos numquam rite studuisse declarationi Cle– mentis V, supra allatae, quae iuxta me continet doctrinam magis extensam. Insuper taliter loquentes instanter invito ut in his Ephe– meridibus afferant argumenta, quibus luculenter probatur dictam sententiam non esse probabilem, et consequenter reiiciendam. Quan– tum ego sapio, humiliter confiteor, me non reperiri argumenta satis solida reiiciendam praefatam sententiam, utpote omni probabilitate destitutam. - 2°) Non ignoro dictam sententiam contradicere com– muni opinioni Expositorum Regulae; sed advertendum est quod dicti auctores iuxta praxim Ordinis communiter tenent sententiam tutio– rem; alioquin dicendum est eos praetergredi et excedere declaratio– nem Clementis V. Insuper dicendum est eos auctores pro maiori parte scripsisse tempore, quo in Ordine communiter tenebatur in his omnibus partem tutiorem sequendam esse. Demum nullum ex Expositoribus Regulae invenire potui qui de declaratione Clemen– tis VIII ex certa scientia locutus est, ex quo cum vero fundamento concludere possumus, quod si ipsi novissent declarationem Clemen– tis VIII, hanc utpote minus extensam [f. 15r] declaratione Clemen– tis V certe acceptassent. - 3°) Demum, ultima ratio quam in me– dium affert Franciscus de Sousa ad petendam praefatam declara– tionem Clementis VIII super 4 dicta puncta Regulae, est quod haec puncta verbis conditionalibus in Regula ponuntur, dum alía aequi– pollentia in eadem Regula verbis absolutis collocantur. Hoc tamen sine ratione esse nequit. Certum est id non factum esse ob eam rationem, quodsi adsit gravis necessitas vel infirmitas excusans Fra– tres ab observantione [ !] aliorum praeceptorum aequipollentium, quamvis sub verbis absolutis in Regula ponuntur. Nonne itaque ra– tionabiliter supponi possit haec ratio, quod dicta 4 Regulae prae– cepta, conditionaliter in Regula posita, non habeant tantam vim praecepti, quantam habent alia praecepta aequipollentia sub verbis absolutis in Regula expressa, prout nempe Franciscus de Sousa in sua postulatione et Ss Pontifex Clements VIII in sua declaratione iudicarunt? Nonne itaque dicendum est, omnibus consideratis, decla– rationem Clementis VIII circa 4 praefata Regulae praecepta esse valde rationabilem et magis explicativam mentis Fundatoris nostri, quam omnes alias declarationes SS. Pontificum, etiam quam illas Nicolai JI et Clementis V? Seu potius affirmandum, dictam declara-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz