BCCCAP00000000000000000001134

48 Elizondo tantam rationem ad dispensandum in iis, cum illa praecepta non obligent ad culpam sed ad poenam tantum; secus enim dicendum esset praedictam facultatem dispensandi, qua fruuntur Superiores Ordinis, pariter esse contra Regulam. 2°) Alia ratio, oh quam Franciscus de Sousa petit a S. Ponti– fice Clem. VIII declarationem explicativam Regulae circa praefata 4 praecepta, liberando quidem Fratres a poena peccati in illis prae– ceptis, est, quia iuxta aliquos auctores de eiusmodi praeceptis aequi– pollentibus non [f. 12r] aliter nobis sentiendum est quam Nico– laus III et Clemens V de iisdem praeceptis sentierunt 65 • Et revera Clemens V in sua declaratione Exivi, n. IV, sequen– tia dicit: « IV. Item quia praeter ea quae expresse verbo praecepti, ac exhortationis, seu monitionis ponuntur in Regula, nonnulla verbo imperativi modi, negative vel affirmative apposita inserentur, hacte– nus extitit dubitatum, an tenerentur ad ista, ut ad habentia vim praecepti? Et quia, ut intelleximus, non minuitur hoc dubium, sed augetur, ex eo quod fel. rec. Nicolaus 111 praedecessor noster nosci– tur declarasse, quod Fratres ipsi ex professione suae Regulae sunt adstricti ad ea consilia Evangelica, quae in ipsa Regula praeceptorie vel inhibitorie, seu sub verbis aequipollentibus exprimuntur, et nihilominus ad eorum omnium observantiam quae ipsis in eadem Regula sub verbis obligatoriis inducuntur: supplicaverunt dicti Fra– tres, ut ad ipsorum conscientias serenandas, declarare quae horum censeri debeant praeceptis aequipollentia ac obligatoria, dignaremur. Nos itaque, qui in sinceris horum conscientiis delectamur, atten– dentes quod in his quae animae salutem respiciunt, ad vitandos graves remorsus conscientiae, consulte pars securior est tenenda, dicimus quod licet Fratres non ad omnium, quae sub verbis impe– rativi madi ponuntur in Regula, sicut ad praeceptorum, seu prae– ceptis aequipollentium observantiam teneantur, expedit tamen ipsis fratribus ad observandam puritatem Regulae et rigorem, quod ad ea, sicut ad aequipollentia praeceptis se noverint obligatos, quae hic inferius notantur » 66 • 65 La argumentación carece de valor, pues la lectura del autor es defec– tuosa. Véanse los textos correspondientes a las notas 30 y 31. 66 CLEMENS V, Exivi de paradiso, 6 mayo 1312, en Bullarium ordinis ff. mi– norum s. p. Francisci capucinorum, vol. VI, Romae 1750, p. 85. Es el párrafo

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz