BCCCAP00000000000000000001134

Victorio de Appeltern 47 ad plenam et debitam observatiarn ipsius praecepti, requirentis manifestam et urgentem necessitatem, ad hoc ut quis licite possit calceari et tune concedit Pontifex, quod nos:tri Praelati possint dispensare, non quidem ad li:bitum (hoc enim J)Otius esset dissipare quam dispensare) sed ex causa rationabili: sic ut accidente [acce– dente] tali dispensatione facta ex causa, quae afü¡s sine dispensatione non esset omnino sufficiens ad licite portanda calceamenta, fiat causa sufficiens, ut quis id licite faciat, et sic faciendo non potest dici facere simpliciter contra Regulam. Unde S. Bonaventura (in Exposit. super Reg. FF. min. cap. XII in fine) dicit: Credo quod citra manifestam necessitatem subditus teneretur ieiunium solvere, si superior imperaret, nisi esset solutio ieiunii in scandalum aliorum. Et hoc, inquit, voluit concedere Papa, et merito nam dum in simi– libus adest sufficiens necessitas, praecepta Regulae non obligant, ut patet in praecepto de ieiunio, de non equitando, portando cal– ceamenta, ect., adeoque nulla requiritur dispensatio, ut [ == et] Frater indigens utitur iure suo; licet etiam tune remaneat Superio– ribus auctoritas interpretandi praecepta Regulae in illis casibus non obligare, sed ut sit dispensatio proprie dicta (quae est relaxatio legis obligantis in particulari casu vel persona (1) 63 , relicta eiusdem legis obligatione universali) requiritur quod lex, quae sine ipsa alias oblilgaret, vere talem personam in hoc casu non obliget, sic ut obligatio pro tune suspeadatur [,;J. Ita Gaud. Kerckhove, loe. cit. (2) 64 • Porro, quod auctores communiter docent non esse contra Re– gulam, si Superiores dispensent in praedictis 4 Regulae praeceptis cum subditis debilibus, etiam si non adsit arcta necessitas vel infirmitas, ex eo Franciscus de Sousa rite infert, non esse magis contra Regulam, si SSmus praedictam facultatem confirmet, ampliet et declaret liberando Fratres a poena peccati in 4 illis praeceptis quae in Regula sub conditione ponuntur. Consequenter Clementis VIII vivae vocis oraculum non est aliud quam mera declaratio explicativa et rationabilis praedictae fa– cultatis qua Superiores .Ordinis gaudent cum subditis suis praeser– tim quoad illa 4 praecepta Regulae, ita ut Superiores non requirent 63 Appeltern no propone esta nota anunciada. 64 Véase la nota anterior. Todo este amplio párrafo está tomado al pie de la letra de G. KERCKHOVE, l. c., n. 3, p. 57, con algunas incorrecciones, subsanadas por nosotros en los paréntesis cuadrados. También falta en este párrafo de Kerckhove la frase Unde S. Bonaventura... in scandalum aliorum (en la última parte de la amplia cita).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz