BCCCAP00000000000000000001134

46 Elizondo Rationes sunt iuxta G. Kerkhove, « tum quia Cap. Cum ad Monasteriwn, De statu Monachorum, solum prohibetur Abbati, ne dispenset cum aliquo monacho in votis essentialibus: quod et facit Conc. Trident., sess. 25, cap. 1, dum ait, ea quae ad substantiam regularis vitae pertinent, non posse a Supe– rioribus relaxari; ex quibus satis ciare sequitur, quod ea quae non sunt ita de substantia regularis vitae, possint ex legitima causa per Superiores relaxari atque in eis dispensari. Et certe recta ratio id docet, quia dispensatio est actus Officii Pastoralis, quae eousque conceditur, quo per Superiorem non restringitur. Tum etiam quia est ad hoc specialis concessio Pii II, qua concessit, quod Praelati Ordinis Min. de Observantia circa subditos suos possunt annuere seu dispensare cum debilibus et infirmis, in his quae non sunt contraria Regulae, ut de sotularibus in itinere, ac de equitando ect., licet non sit arcta necessitas, vel infirmitas ». Ita referunt Rodrig. et Miranda, loe. cit. (1) 62 • [ «] Circa quam concessionem, advertit Collector privilegiorum, quod ut [ = sit] velut propositio seipsam falsificans, cum primo dicat, quod possint dispensare in his quae non sunt contraria Regulae, et postea explicet aliqua, quae manifeste sunt contra ipsam, ut de equitando, calceamentis, ect. Ad quod respondeo Pontificem per illa verba tantum velle Superiores (in quibus iuxta Corduba Annot. [ationes] in comp. [endium] Privil. [egiorum] v.[oce] dispensatio, et alios comprehenduntur Guardiani et Conven– tuum Praesides) non posse dispensare in praeceptis seu votis essen– tialibus, nec etiam in aliis praeceptis Regulae nisi adsit rationabilis causa et bonum commune Religionis non notabiliter laedatur; nam alias dispensatio esset nulla, adeoque dispensator [dispensatus] ageret contra Regulam. Vel certe, ut habet Corduba Annot. in comp. Priv. v. Dispensatío, Pontifex concedit quod nostri Praelati possint dispensare in his, quae non sunt contraria Regulae, id est, in his quae non sunt omnino contra substantiam, seu totam latitudinem ipsorum. Sic ex aliquali causa portare calceamenta, existente scilicet aliqua necessitate, quamvis non satis urgente, est quidem aliqualiter [f. llr] contra substantiam huius praecepti, non tamen simpliciter, sed est contra aliquam circumstantiam, seu conditionem requisitam 62 G. KERCKHoVE, l. c., n. 2, p. 56s. Nuestro autor prosigue en nota: « Nonne haec concessio Pii II similis videtur illi a Iulio II concessae de qua supra? De hac autem concessione Pii II nullibi reperitur eam fuisse revocatam, utpote Regulae Seraphicae contrariam!!! (N. B. Pium II fuisse creatum et electum in Ss Pontificem anno 1458) ». No existe la concesión de Julio II; es la de Pío II, atribuida a aquél. Véase la nota 11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz