BCCCAP00000000000000000001134

V1ctorio de Appeltern 39 [f. 3r] tanis Commissarius Generalis assertam huiusmodi Sousae dispensationem pro subreptitia declarari voluit. Ego autem (ait Dominicus de Gubernatis), si quid sentiam, dicere debeo, vix a tanto viro haec attentata crediderim, sed quomodo alias in Regestum irrepserint, penitus ignoro; niJhil super his certum auserim affir– mare; cum contrarium alte depraedicent Sousae eiusdem edita statuta, et in sequenti Capitulo illo praesente pro Hispanis confir– mata; et in Chronologia ad fol. 530 est videre. Post haec ex integro descripta, inveni ín Registro tertio Cismontano, scilicet ab anno 1605 ad annum 1613 in fol. 154 post acta Capituli Generalis de anno 1612 (Arch. Ara Coeli Reg. 3, fol. 154), Jonge extra locum suum, concessiones praefatas, in quatuor Regulae praeceptis nomine Re– verendissimi de Sousa Generalis Ministri descriptas, et ad quarum calcem in fol. 255, Frater Paulus de Sumone tune in Cismontanis Commissarius Generalis, propria manu adiecit, quae sequuntur. Praetermiserat Collector id, quod maxime erat necessarium, nimirum has concessiones numquam a Patre Reverendissimo Mini– stro Generali Sousa fuisse publicatas; cuius rei testem me exhibeo, ego Frater Paulus Sulmon., Generalis Commissarius. Nam cum Theologi munus sustinerem Siciliae apud Illustrissimum et Reve– rendissimum Patriárcham Constanti:ncipolitanum, et tune Episcopum Pactensem, Pater Generalis hunc prae- [f. 4r] latum consuluit, utpote olim Milnistrum Generalero, an has concessiones publicare deberet? Cumque pro sua prudentia respondisset Illustrissimus Patriarcha, non expedire; numquam ausus est Pater Reverendissimus Sousa eas in publicum edere; sed et Capitulum Toletanum 1606 in principio Constitutionum Generalium praecipit esse standum declarationibus Nicolai III et Clementis V. Ac demum Capitulum Generale Romae coactum 1612 in principio Constitutionum ait: in nullo Regulae praecepto hactenus esse dispensatum. Quare sciant · Fratres, ab eiusmodi concessionibus esse abstinendum. Ego Frater Paulus .Sul- eiusdem Regulae tenorem, etiam in vim concessionis fel. Record. Iulii PP. II etiam praedecessoris nostri, sive alio. quovis praetextu, et ex quacumque causa ullo modo uti valeant, apostolica auctori-tate tenore praesentium perpetuo statuimus, atque declaramus; praedictamque lulii praedecessoris et quascumque alias concessiones, sive indulta, tam per litteras apostolicas et motu proprio quam vivae vocis oraculo, et alío quomodolibet concessa eidem Reg11lae quomo– dolibet contraria, abrogamus. Decernentes praesentes Litteras semper et perpetuo validas, firmas et efficaces existere,... ab omnibus dicti Ordinis. Fratribus invio– labiliter observari... Non obstantibus praedicta lulii praedecessoris et quibusvis aliis concessionibus, sive indultis huiusmodi, necnon Constitutionibus et Ordi– nationibus Apostolicis caeterisque contrariis quibuscumque (Cf. Orbis Serafi<;i Historia, tom. I, p. 256) ». La cita está tomada, pues, de la obra de Domingo de Gubernatis, Orbis seraphicus, l. c., p. 256s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz