BCCCAP00000000000000000001134

38 Elizondo I. Argumenta contra valorem declarationis Clementis VIII 1°) Circa praefatam declarationem pontificiam legitur in Orbis Seraphici historia a F. Dominico de Gubernatis, tom. I, pag. 242 et 243, ut sequitur 45 : « De ipso (F. Francisco de Sousa Min. Gen.) legitur in Ordinis Registris, quod anno 1603 a Clemente VIII impetraverit, ut in prae– ceptis de duabus tunicis per fratres habendis, de non equitando, de non utendo calceamentis et de ieiunio per solam Regulam praescripto, et similibus, quoniam contra essentialia vota non militant; et iam concessum fuisset a Iulio II ut in his et similibus possint Ordinis praelati dispensare; fratres in foro interno dispen– sati intelligantur, ita ut contrafacientes peccato non adstringantur, in foro tamen externo poenis Statutorum subiaceant; quae omnia proprio suo sigillo, et subscriptione appositis Generalis ipse publi– caverit; ut alibi fusius dicemus. Huiusmodi vero dispensationem fuisse in Religione usu acceptam, nullibi reperitur, immo in Capitulis omnibus alte protestatur, nullam pro Observantibus in Regula [ !] praeceptis esse dispensationem; atque praeterquam quod post Gregor. IX [ = XV] talia vivae vocis oracula non valeant, Urbanus VIII in Bulla Sacrosanctum ect 1625 (ex registris Arch. Ara coeli et Francisci ad Ripam in Regesto Bull., fol. 61), quam suo loco da– bimus per extensum huiusmodi protestationem valide confirmans, Iulii II nominatim allegata privilegia ceteraque quaecumque revo– caverit (1) 46 • Unde non immerito Sebastianus a Gaeta in Cisman- 45 Doll.IINICUS DE GUBERNATIS A S0SPITELLO, OFMRef., Orbis seraphicus. Historia de tribus ordinibus a seraphico patriarcha S. Francisco institutis, vol. I, Romae 1682, vol. I, liber III, p. 242s. La cita de Appeltern contiene varios errores, que no afectan al contenido. Unicamente conviene resaltar que, en vez de mencionar a Gregario XV, recuerda a Gregario IX. Ya advertimos antes que las concesiones que Domingo de Gubernatis asigna a Julio II son de Pío II. Véase las notas 11 y 12. 46 El autor prosigue en nota: « En tenorem Const. Sacrosanctum Urbani VIII, d. 1 Oct. 1625: Nos... statutos et per eos in Capitulo Generali proxime praeterito Decretis inhaerentes, ac supplicationibus etiam dilecti filii Bernardini de Senis eiusdem Ordinis Minorum de Observantia Ministri Generalis Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati; quod de caetero perpetuis futuris temporibus omnes et singuli eiudem Ordinis professores, iuxta dicti Ordinis Regulam, necnon declarationes a piae mem. Nicolao III et Clemente V Romanis Pontifi– cibus praedecessoribus nostris desuper emanatas, cum calepodiis, seu sandaliis apertis dumtaxat incedere teneantur, neque alio pedum operimento, sive panneo, sive alterius cuiuscumque materiae existat, absque expressa licentia uti possint: quodque integrum eorurndem professorum vestimentum duabus tantum [f. 3r] tunicis constet, et constare debeat: una scilicet cum caputio, et alia sine caputio, ut eadem Regula praescribit, neque eiusdem professores tertia tunica, seu camisia stamminea ve! interula, sive sudariis, ve! alia quaecumque [!] re contra

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz