BCCCAP00000000000000000001133

474 Elizondo factam, non poterat explicationem adaequatam invenire, etsi, ex alia parte, nesciret quomodo, si petitio falsa fuisset, in regestum irrepsis– set. Sebastianus a Gaeta, commissarius generalis cismontanorum, vo– luit declarare hanc Clementis VIII facultatem, subreptitiam (23). Sed postea, auctor invenit in registro cismontanornm textum conces– sionis, ad cuius calcem argumentum pro existentia apodicticum ha– betur, scilicet, testimonium authenticum, manu propria subscriptum, Pauli sulmonensis, commissarii generalis, anno r6r4 signatum (24), hoc scripsisset, concessionis textum, quia loquitur aliquantulum confuse et con– fundit Iulii II [Pii II] concessionem cum illa quae a Clemente VIII facta est. Clemens VIII, enim, loquitur tantum de quatuor praeceptis, non vero dicit " et similibus ». Holzapfel et Lazarus ab Aspurz, Dominicum de Gubernatis vestigia prementes, adhuc magis concessionem extendunt, nam loquuntur de omnibus re– gulae praeceptis (H. HoLZAPFEL, Manuale historiae ordinis p. 276 s.; LÁZARO DE AsPURZ, Manual de historia franciscana p. 175). (23) " Ego autem, si quid sentiam, dicere debeo vix a tanto viro haec atten– tata crediderim, sed quomodo alias in regestum irrepserint penitus ignoro; nihil super his certum auserim affirmare, cum contrarium alte depraedicent Sousae eius– dem edita statuta, et in sequenti capitulo, illo praesente, pro hispanis confirmata; et in Chronologia ad fol. 530 est videre )) (DoMINICUS DE GUBERNATIS, loe. cit., p. 243). (24) « Post haec ex integro descripta, inveni in registro tertio cismontano, sci– licet ab anno 1605 ad annum 1613, in fol. 154, post acta capituli generalis de anno 1612, longe extra locum suum, concessiones praefatas in quatuor regulae praeceptis nomine reverendissimi de Sousa, generalis ministri, descriptas, et ad quarum calcem, in fol. 255, frater Paulus de Sulmone, tune in cismontanis com– missarius generalis, propria manu adiecit quae sequuntur: "Praetermiserat Col– lector id quod maxime erat necessarium, nimirum has conce.ssiones nunquam a patre reverendissimo ministro generali Sousa fuisse publicatas; cuius rei testem me exhibeo, ego frater Paulus a Sulmon., generalis commissarius. Nam, cum theo– logi munus sustinerem Siciliae apud illustrissimum et reverendissimum patriarcham constantinopolitanum, et tune episcopum pactensem, pater generalis hunc prae– latum consuluit, utpote olim ministrum generalem, an has concessiones publicare deberet. Cumque pro sua prudentia respondisset illustrissimus patriarcha non ex– pedire, nunquam ausus est pater reverendissimus Sousa eas in publicum edere. Sed et capitulum toletanum róoó, in principio constitutionum generalium praecipit esse standum declarationibus Nicolai III et Clementis V. Ac demum capitulum generale Romae coactum r6r2, in principio constitutionum, ait: In nullo regulae praecepto hactenus esse dispensatum. Quare sciant fratres ab eiusdem concessio– nibus esse abstinendum. Ego, frater Paulus sulmonensis, commissarius generalis, manu propria. Romae die 22 augusti r6r4'' » (DoM1N1cus DE GuBERNATis, loe. cit., 243).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz