BCCCAP00000000000000000001133

472 Elizondo Ratio dubitandi crescit, si ipsum textum ab auctore praecitatae privatae collectionis allatum, attente legamus. Primo, transcriptio evidenter rnendosa est in aliqua lineola primae partis, quia clausula non concluditur, et, consequenter, eiusdem veros sensus desidera– tur (r6). Secundo, in ultima parte, ante concessionern pontificis mi– nister generalis bis loquitur de alia praecedenti Iulii II concessione circa regulae dispensationem, quod pariter non est verum, quia gra– tia supradicta non a Iulio II, sed a Pio II concessa est (r7). Tertio, Francisco a Sosa erronee extendit hanc Pii II concessionem, nam hic non loquitur de ieiunio et de numero tunicarum, ut affirmat minister generalis (r8). His argumentis suffulti, non parvam habebamus dubitationern de oraculi existentia. Non ignorabamus in Regesto bullarii ordinis . fratrum rninorum capuccinorum, n. 493, mentionem huius pontifi- (16) « Et quamvis praedictus dominus noster [Papa Clemens VIII] videlicet benigne annuerit praecibus nostris, ne tamen deinceps aliqua relinqueretur dubi– tandi ratio circa petitiones Pontiftcis quam concessionem, ad suae beatitudinis pe– des redire constituimus >> (Pontiftciae constitutiones ad seraphicam religionem spec– tantes, Venetiis 1647, p. 339). In exemplari manuscripto huius textus, ex hoc libro transcripto et in archivo generali ordinis fratrum capuccinorum sub signo EN asservato, verba cursiva habentur hoc modo manu correpta: « ... dubitandi ratio tam circa petitiones quam Pontiftcis concessionem... ». (17) Circa hoc Pii II oraculum vide Monumenta ordinis minorum, ·sa1manticae 1506, tractatus I, fol. 62v; ALPHONSUS DE CASARUBIOS, OFM. - HIERONYMUS ASoRB0, OFM. Cap., Compendium privilegiorum fratrum minorum et ali.orjlm mendican– tium et non mendicantium, Venetiis 1609, ad verbum Dispensatio, n. 8, p. 200; ANTONIUS A CoRDUBA, OFM., Annotationes ad Compendium privilegiorum (editae in opere praecedenti), p. 204 s.; E. RoDERICUS, OFM., Nova collectio et compilatio privilegiorum apostolicorum, I, n. 1, p. 141; lo., Quaestiones regulares et can_op,i– cae I, q. 26, a. 1, p. 141; a. 2, p. 143; L. MIRANDA, OFM., Manuale praelatorum regularium II, q. 31, a. 1, p. 333-334. (18) En textus: « Pius papa II, anno Domini 1460, Mantuae, apud S. Ma– riam de Gratiis, ad supplicationem Angeli de Bulsana, concessit quod praelati nostri circa subditos suos et loca condescendere possent et compati debilibus et infirmis in his quae non sunt contraria regulae. Et fuerunt expressi multi casus, ut de sotularibus in itinere, de equitando licet non sit arcta necessitas vel infirmi– tas; de receptione frumenti pro induendis fratribus, ubi non est alius modus ha– bendi, de procurandis in die sabbati eleemosynis pro carnibus, ubi est consuetum, et similibus, nec propter hoc dicuntur facere contra regulam » (RoDERICus, Nova collectio, loe. cit.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz