BCCCAP00000000000000000001133
470 Elizondo l. - CONCESSIONIS EXISTENTIA Cum de quodam Pii V vivae vocis oraculo circa regulam fran– ciscanam olim egerimus et eius existentiam in dubium fortiter revo– caverimus (4), candide fatemur hanc Clementis VIII concessionem maximam in nobis genuisse dubitationem. Verum est oraculi textum, ab ipso ministro generali Francisco a Sosa suo nomine et ordinis si– gillo munitum, impressum inveniri in q uadam textuum officialium privata collectione (5), ideoque solidum praestare fundamentum pro eiusdem existentia. Sed haec ratio poterat aliis considerationibus mi– nus roborari. In primis, ei valde adversatur sollemne silentium ab auctoribus saec. XVII-XIX servatum de hac concessione, eo vel magis quod aliqui eorum, verbi gratia, Leander a Murcia (6), Martinus a S. Io– seph (7), E. Rodericus (8), L. Miranda (g), palam loquuntur de Pii V oraculo; immo, E. Rodericus saepe litteras scripsit ipsi Fran– cisco a Sosa, tune temporis secretario generali ordinis, circa Pii V oraculi existentiam (ro). Insuper, nullum invenitur vestigium de Clementis concessione apud auctores qui suaviorem regulae exposi– tionem proponunt, ut, Cyprianus Crousers (n), et Antonius Esqui- (4) F. ELIZONDO, De quodam Pii V vivae vocis oraculo circa regulae fran– ciscanae obligationem, in Laurentianum 4 (1963) 367-374. (5) Pontificiae constitutiones ad seraphicam religionem spectantes. Venetiis 1647, 339 SS. (6) LEANDRO DE MuRcIA, OFM. Cap., Questiones selectas regulares y exposi– ción sobre la regla de los frailes menores, Madrid 1645, c. 7 super c. 10 regulae, p. 470. (7) MARTÍN DE SAN JosÉ, OFM., Breve exposición de los preceptos, Zaragoza 1638, 391. (8) E. RoDERicus, OFM., Nova collectio et compilatio privilegiorum aposto– licorum, II, Lugduni 1613, p. 450 s.; lDEM, Quaestiones regulares et canonicae I, Antuerpiae 1616, q. 26, a. 1, p. 141. (9) L. MIRANDA, OFM., Manuale praelatorum regularium II, Salmanticae 1615, q. 31, a. 6, p. 338. (rn) E. RoDERICUS, Quaestiones regulares et canonicae I, q. 26, a. 1, p. 141. (u) CYPRIANUS CROUSERS AB ANTUERPIA, OFM. Cap., Lectiones paraeneticae ad regulam seraphici patris sancti Francisci, Coloniae Agrippinae 1625, lectio IV ad c. 2 regulae, p. 96 ss. Cf. Analecta ordinis minorum capuccinorum 16 (1900) 219, nota I.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz