BCCCAP00000000000000000001133

DE CLEMENTIS VI 11 QUADAM CONCESSIONE CIRCA REGULAM FRANCISCANAM FIDELIS ELIZONDO, OFM. CAP. Saeculorum decursu, romani pontifices de regula franciscana multoties locuti sunt, tum per authentica documenta ab ipsis pro– mulgata (r), tum per vivae vocis oracula (2), ut alibi exposuimus. Volumus nunc studium instituere circa quandam concessionem Cle– menti VIII tributam et ministro generali observantiae, Francisco a Sosa vel Sousa, factam. En eius substantia: in regula franciscana continentur, praeter tria substantialia vota, aliqua praecepta: I) quae ista interpretantur; 2) quae specialiter ad superiores attinent; 3) quae ad omnes fratres pertinent verbis absolutis et obligatoriis; 4) quae, etsi orones fratres tangant, tamen non ponuntur absolute sed sub condicione, et in con– creto sunt ea quae spectant ad numerum vestium, ad calceamenta, ad equitationem et ad ieiunium feriae sextae et adventus. Franciscus a Sosa deprecatur Clementem VIII ut haec ultima quatuor praecepta iam in posterum non obligent sub peccato. Papa, certis cum limiti– bus, hoc concedit in foro conscientiae tantum, minime vero in foro externo, ita ut transgressores horum praeceptorum debeant poenis statutis contra regulae transgressores subiacere (3). (r) Vide nostras elucubrationes: F. EuzoNDO, Pontificiae interpretationes re. gulae franciscanae u.sque ad annum r5r7, in Laurentianum I (1960) 324-358; Bul– lae « Qua elongati ,, Gregorii IX et << Ordinem vestrum ,, Innocentii IV, in Lau– rentianum 3 (1962) 349-394; Bulla << Exiit qui seminat » Nicolai III (14 augusti 1279), in Laurentianum 4 (1963) 59-u9. (2) Confer nostram elucubrationem F. ELIZONDO, De vivae vocis oraculis circa regulam franciscanam, in Laurentianitm I (1960) 435-472. (3) Circa efficaciam iuridicam oraculorum vivae vocis vide F. ELIZONDO, De vivae vocis oraculis p. 436-451.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz