BCCCAP00000000000000000001133
De Clementis VIII quadam concessione 491 habet etiam pro capuccinis. Etenim hoc pontificium documentum fuit a capitulo generali capuccinorum anni 1740 acceptatum (62). Ve– rum est hanc acceptationem non posse infirmare ullum documentum pontificium, sed etiam advertendum est constitutiones annorum 1909 et 1925 admittere, praeter Nicolai III et Clementis V interpretationes, declarationes ab aliis pontificibus promulgatas, ínter quas enume– randa est bulla Sollicitudo pastoralis Innocentii XI, cum iam ab or– dine acceptata esset. Et vidimus hanc bullam e:xpresse, etsi impli– cite, locutam esse contra substantiam rescripti Clementis VIII. Postremo, in litteris apostolicis Septimo iam pleno, 4 oct. 1909, Pius X quaedam statuit circa diversarum familiarum franciscanorum relationes. Inter alia asserit ut privilegia omnia quae concessa sint vel concedenda cuicumque ex tribus familiis eo ipso concessa cen– seantur aliis duabus. Sed dicitur: « Quod si cuiuspiam rei concessio ad mitigandam regulam seraphicam pertineat, non iis suffragabitur, quorum constitutiones nullam huiusmodi mitigationem patiun– tur » (63). (62) In capitulo generali anni 1740 approbata est haec resolutio: « 6. Inno– centius XI bullam edidit valde rigorosam (1) super fratrum obligatione non defe– rendi aliud vestimenti genus, nec sudariola, praeter id quod est expressum in re– gula, et pallium. - Q. An haec bulla capuccinos obliget, et quisnam sit ipsius sensus?. - R. Capuccinos teneri observare bullam supracitatam "· [Ad calcem, in nota dicitur] « (1) Cum itaque, 2 novembris 1676 [!] " (Ordinationes et deci– siones capitulorum generalium ... iussu R.mi P. Venantii a Taurino, Romae 1851, p. 215 s.). Paragraphus secunda bullae Sollicitudo pastora/is incipit his verbis: « Cum itaque (sicut accepimus) in pluribus capitulis... ». (63) Prus X, Septimo iam pleno, 4 oct. 1909, in Analecta ordinis minorum. capuccinorum 25 (1909) 312.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz