BCCCAP00000000000000000001133

490 Elizondo laxant seu dispensant et a pura eiusdem observantia distrahunt; unice recipiunt romanorum pontificum declarationes « quatenus porro illam declarant, non autem dispensant )) , specialiter illas quae a Nicolao III et Clemente V promulgatae sunt (57). Hoc proclamatur etiam in constitutionibus anni 1643, quae per tria fere saecula in ordine viguerunt (58), et in redactione anni 1909 (59). Constitutiones hodiernae asserunt: « idcirco iterum et in perpetuum privilegiis omnibus et glosis renuntiamus, quae illam relaxant et a pura eius observantia avertunt... et solummodo pro unico, vivo et authentico regulae commentario declarationes accipimus summorum pontificum, praesertim Nicolai III et Clementis V)) (60). Constitutiones annorum 1638, 1643, 1909, 1925 a sancta sede in forma specifica sunt appro– batae, et iudicandae sunt ut verae leges pontificiae, omnium conces– sionum contra regulam et declarationes Nicolai III et Clementis V revocatoriae (61). Ex alía parte, bulla Sollicitudo pastoralis Innocentii XI, 20 nov. 1679, etsi explicite directa sit ad fratres observantes, vim iuridicam videtur dicendum: 1) non esse declarationem proprie dictam, sed potius rescriptum ministro generali ibídem citato, ideoque hoc rescriptum non derogasse nec tacite nec expresse declarationi Nicolai III et Clementis V; 2) hoc rescriptum in ordine nunquam fuisse acceptatum, uti patet ex alto silentio expositorum regulae nostrae; 3) dato etiam quod tale rescriptum derogationem authenticam praecedentibus Ni– colai et Clementis declarationibus contineret, expresse abrogatum fuit a constitu– tione Innocentii XI Sollicitudo, die 20 nov. 1679: Declaramus omnes et singulos fratres teneri ad ieiunia praecepta in regula ... ad incedendum sine calceamentis . .. ad non equitandum, etc.; et nuperrime etiam quoad calceamenta saltem et prae– ceptum de non equitando, in decisione S. C. Episcoporum et Regularium diei 8 iulii 1864, et maii 1863 ». (57) Constitutiones Fr. Min. S. Francisci Capuccinorum, Romae 1638, c. 1 p. 6. (58) Constitutioni de Frati Minori Cappuccini di S. Francesco, Roma 1643, C. l p. 6. (59) Constitutiones fratrum minorum S. Francisci capuccinorum,. Romae 1909, C. l p. 22. (60) Constitutiones fratrum minorum capuccinorum (editio altera), Roma 1931, C. l p. 34• (61) Cf. AGAPITO DE SOBRADILLO, OFM. Cap., Forma en que están aprobadas por la santa sede las constituciones de los PP. capuchinos, en Estudios Francisca– nos 50 (1949) 265-274.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz