BCCCAP00000000000000000001133

De Clementis VIII quadam concessione 489 tutionibus sic dictis urbanis, quae fundamentum specialis legisla– tionis conventualium praebent, et quae ab Urbano VIII in bulla Mi– litantis ecclesiae, 15 maii 1628, approbatae sunt, explicite affirma– tur « tria vota et regulae praecepta ad mortalem culpam » obli– gare (50). Eandem doctrinam tenent constitutiones sic dictae pio– urbanae, a Pio VII bulla Non raro, ro ian. 1823 approbatae (51). In ultimis anni 1932 constitutionibus clare apertiusque denuo affir– matur: « tria vota ex genere suo et regulae praecepta quae prius in textu sive ut formalia sive ut aequipollentia ad calcem expresse notantur (52), ad mortalem culpam )) obligare (53). Verum est omnes constitutionum redactiones, post allatam clausulam, addere verba sequentia: « iis dumtaxat super quibus fuit vel fuerit a sancta sede apostolica expresse vel virtualiter dispensatum exceptis )) (54). Haec verba respiciunt ad concessiones. et dispensationes quae conventua– libus a sancta sede largitae sunt, minime vero possunt ad hoc res– criptum extendi, ut eruitur ex ieiunii statuto, quod in eis certo pro– ponitur ut obligans sub mortali (55). c) Haec gratia non prodest capuccinis (56). Constitutiones anni 1638 renuntiant omnibus privilegiis et glosis quae regulam re- (50) Constitutiones urbanae fratrum ordinis minorum conventualium, Romae 1628, C. 1, tít. 6, n. 3 S., p. 22 S. (51) Constitutiones urbanae... auctoritate Pii VII, pontificis maximi, expla– n{l,tae, Romae 1823, c. 1, tít. 6, n. 3 s., p. 26. (52) In regulae editione quae praeponitur his constitutionibus, ad calcem enu– meratur unumquodque praeceptorum (p. 1-ro). (53) Constitutiones ordinis fratrum minorum S. P. Francisci conventualium, Romae 1932, c. I, tit. 6, n. 22 s., p. 22 s. (54) Constitutiones urbanae, Romae 1628, c. r, tit.. 6, n. 3, p. 22; Constitu– tiones pio-urbanae, Romae 1823, c. 1, tit. 6, n. 3, p. 26; Constitutiones anni 1932, C. l, tít. 6, n. 22, p. 22. (55) Constitutiones urbanae, Romae 1628, c. 3, tit. :i;8, n. r et 4, p. II4 s.; Constitutiones pio-urbanae, Romae 1823, c. 3, tít. 18, n. I et 4, p. 1.04 s.; Consti– tutiones anni 1932, c. 3, tít. 17, n. 317-324, p. n3 s. (56) In archivo ordinis capuccinorum generali, sub sigla EN 29 iun. 1603, habentur duae transcriptiones concessionis Clementis VIII, prima ex collectíone Pontificiae constitutiones, Venetiis 1647, desumpta; secunda, ex prima transcrip– tione, ad cuíus calcem legitur: « Adnotatio. De hac declaratione Clementis VIII

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz