BCCCAP00000000000000000001133

488 Elizondo satum esse (45); insuper, et proclamant regulae statuta obligare << sub mortali culpa >>, sive imposita sint sub verbis praeceptoriis vel vim praecepti habentibus vel inhibitoriis seu prohibitoriis vel deni– que agatur << de illis aequipollentibus per Clementem V ... specifica– tis et expressis )) (46). Primum principium constitutionum sambucen– sium denuo proclamatum est a capitulo generali vallisoletano anni 1670 (47), cuius sensus explicite citatus est et expresse memoratus ab Innocentio XI in prooemio bullae Sollicitudo pastoralis, et inde transiit ad alia statuta generalia (48). Ideo, quamvis Innocentius XI tantum asserat fratres << teneri in conscientia )> ad regulae praecepta, subintelligi debet verbum graviter, ita ut contraria interpretatio pro– babilitate intrínseca prorsus careat in recta legum interpretatione, in textu et contextu considerata. 6. - Utrum Clementis VIII concessione uti hodie liceat a) Observantibus non licet uti tali rescripto. Evidens est ex supra allatis, tum quia constitutiones apostolicae Sacrosanctum apos– tolatus et Sollicitudo pastoralis, quae abrogant tale rescriptum <latae sunt huic familiae, tum quia in constitutionibus a sede apostolica modo speciali approbatis saepe et aperte proclamatur in nullo prae– cepto regulae haberi dispensationem. Insuper, in ultimis constitutio– nibus generalibus anni 1953, dicitur praeceptum regulae de ieiunio obligare sub mortali (49). b) Conventualibus non licet hac f acultate uti. Ciare deducitur ex ipsis verbis constitutionum a sancta sede approbatarum. In consti- (45) Constitutiones generales Sambucae, Romae 1663, in Chronologia hist.-leg. II, c. 4, § 1, p. 22. Usus syndici non est dispensatio (!bid., c. 4, § 1, n. 2, p. 22). (46) !bid., Summarium praeceptorum, p. 5. (47) Constitutiones capituli genera/is reg. observantiae Vallispleti anno 1670 celebrati, in Chronologia hist.-leg. II, n. 1, p. n9. (48) V. gr., Statuta capituli genera/is Victoriae anno 1694 celebrati, in Chro– nologia hist.-leg. II, n. 1 s., p. 257. (49) Constitutiones generales ordinis fratrum minorum, Romae 1953, art. 181, § 2 (ed. P. CAPOBlANCO, OFM., Constitutiones generales, Romae 1957, 131).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz